Skip to the text

Articulus 76

  1. Utrum angeli cognoscant materialia. 2. An cognoscant singularia. 3. An sciant futura. 4. An noscant cogitationes cordium, 5. mysteria quoque gratiarum.

  2. ORDO insuper rerum efflagitat, ut superiora inferioribus perfectiora consistant, et inferiorum rerum perfectiones in superioribus per quamdam excellentiam simplicius atque perfectius continentur :1 quemadmodum inferiores formæ naturales in anima rationali virtualiter includuntur. Sicut ergo inferiora omnia et materialia in Deo simplicissime et supersubstantialiter idealiterque exsistunt : sic in intellectibus angelorum hæc ipsa inferiora continentur simplicius quam in se ipsis ; compositius tamen quam in Deo, quia per plures species sunt in angelo quam in Deo, ut dictum est. Omne autem quod exstat in aliquo, est in eo secundum modum suæ naturæ. Natura vero angelica est intellectualis : et ergo inferiora ac materialia intellectualiter in ipsa ponuntur, ideoque ea cognoscit.

  3. Præterea singularium cognitionem quidam omnino angelis subtraxerunt : quod non solum derogat fidei, quæ asserit

D angelos custodire homines singulos, sed etiam naturali philosophiæ, secundum quam angeli motores sunt orbium per intellectum et voluntatem. Alii ergo dixerunt angelos cognoscere singularia solum in suis universalibus causis, in quas omnes particulares causas reducunt. Sed per hanc positionem salvari non valet, quod angeli cognoscerent singularia quantum ad particulares circumstantias, scilicet prout sunt nunc hic, nunc alibi. — Advertendum igitur, quod ordo rerum id exigit, ut quo aliquid est altioris naturæ, eo sit virtus ejus magis unita : et sic per simplicem agit ac unam potentiam, quod inferiora per plures potentias faciunt. Unde sensus communis, omnium quinque particularium sensuum cognoscere objecta potest, quamvis sit unus. Sicut igitur homo per aliam potentiam agnoscit singularia, et per aliam universalia ; sic intellectus angelicus, simplex unusque permanens, tam singularia quam universalia noscit. Quod quomodo sit, nunc advertendum est. Nunc quippe præhabitum est, quod res a Deo procedunt dupliciter, scilicet in intellectum angelicum, et ad propriam subsistentiam ; non autem sortiuntur a Deo solum esse commune et indeterminatum, sed distinctum et individuale, quum Deus sit causa prima et summa totius substantiæ rerum, videlicet formæ atque materiæ. Simili modo intelligibiles species angelis concreatæ repræsentant inferiora et materialia, non solum quoad esse commune, sed etiam quantum ad singularitatem ipsorum : in quantum sunt quædam imagines idearum divinæ mentis, per quas Deus universa distincte cognoscit et efficit.

  1. At vero futura cognoscuntur dupliciter. Uno modo, in se ipsis : sicque futura cognoscere, Deo est proprium, cujus æternitati omnia præterita, præsentia atque futura incommutabiliter exstant præsentia. Secundo, in suis causis : et sic futura quæ de necessitate ex suis causis proveniunt, certitudinaliter possunt præsciri, ut solem crastino oriturum. Futura vero quæ non semper, sed frequenter ex causis suis proveniunt, non certitudinaliter, sed conjecturaliter possunt præsciri : quemadmodum medicus præagnoscit sanitatem futuram. Futura autem quæ non frequenter, sed ut in paucioribus fiunt, nullo modo prænosci valent : ut casualia atque fortuita. Hic tamen modus cognoscendi futura, tanto amplius convenit angelis quam nobis, quanto rerum causas universalius perfectiusque cognoscunt. Non autem cognoscunt semper actualiter de rebus quæ postmodum sciunt. Nam et ipsæ res præteritæ, præsentes et futuræ, diversimode se habent ad species intellectus angelici, secundum quod diversis temporibus sunt in actu.

  2. Præterea cogitatio cordis dupliciter potest cognosci. Primo modo, in suo effectu. Et sic nedum angeli boni, sed etiam dæmones intelligere possunt cordium cogitationes : quæ sæpe relucent in exteriori effectu, sæpe in commutatione vultus vel quibusdam affectionibus sensitivæ partis. Et quo intellectus aliquis exstat in horum effectuum cognitione subtilior, eo profundius atque facilius cogitationes perpendit, quemadmodum in libro de Divinatione dæmonum Augustinus testatur. Alio modo cogitationes possunt agnosci, secundum quod sunt in ipso intellectu, vel affectiones in voluntate : et sic a solo Deo noscuntur. Nam soli Deo voluntas creata subjicitur, ipseque solus in eam immediate agere potest, quum sit principale ejus objectum ac ultimus finis. Ea igitur quæ in voluntate sunt, vel ex ea sola dependent, solus Deus cognoscit. Actualis autem consideratio seu cogitatio, ex sola voluntate libere operante dependet. Et ergo, juxta Apostolum ad Corinthios, Quæ sunt hominis nemo novit, nisi spiritus hominis qui in ipso est.2 Sic ergo in patria unus Beatorum non videt cogitationes alterius, quamvis hoc non sit propter grossitiem corporis, quæ tunc non erit, sed propter voluntatem sua in se secreta claudentem. Quod vero dicit Gregorius, quod unus erit in patria perspicabilis alteri, accipiendum est ideo dictum, quia tunc non erit ista quæ nunc est grossities corporum.

  3. Præterea angelorum cognitio duplex est, utpote : Naturalis : et sic non agnoscunt mysteria gratiæ, quia mysteria gratiæ ex sola Dei voluntate dependent. Et ergo minus naturaliter innotescunt, quam cogitationes cujuscumque intellectus creati. Secunda est angelorum cognitio beatifica, qua vident Verbum resque in Verbo. Et per hanc cognoscunt mysteria gratiæ : non tamen omnia, nec omnes æqualiter, sed prout Spiritus veritatis dignatur eis ostendere. Superiores vero plura et altiora mysteria sciunt, et inferiores de eis illuminant. Aliqua quoque mysteria gratiæ a suæ creationis primordio intellexerunt ; aliqua autem postea didicerunt, prout in eorum officiis edocentur. — Sciendum vero, quod mysterium Incarnationis omnibus angelis a principio suæ felicitatis innotuit, quantum ad substantiam mysterii seu in generali ; non autem in speciali seu quantum ad speciales conditiones. Omnia enim angelorum officia ad incarnationem Verbi potissime ordinantur. Omnes autem sunt administratorii spiritus, teste Apostolo. Ideo de isto mysterio omnes a principio communiter sunt edocti ; sed de cognitione quarumdam conditionum seu circumstantiarum mysterii hujus sunt postea plenius edocti. Et sic veritatem habet quod ait Augustinus super Genesim ad litteram, libro quinto : Sic erat absconditum istud mysterium, ut nec angelis innotuerit. Imo ipsi angeli a Jesu instructi sunt ascendente, ut septimo capitulo Cœlestis hierarchiæ Dionysius docet. Quidquid autem Prophetis per angelos revelatum est, ipsis angelis a Deo plenius exstitit revelatum. Apostoli vero quædam specialia circa Incarnationem noverunt, quæ Prophetis non patuerunt : quemadmodum etiam posteriores Prophetæ quædam scierunt, quæ priores ignoraverunt, juxta illud Psalmi : Super senes intellexi.

Footnotes

  1. Quæstio 57. ↩

  2. I Cor. II, 11. ↩

Chapter 76 of 761