Skip to the text

Articulus 77

  1. Utrum intellectus angeli sit quandoque in potentia, quandoque in actu. 2. An possit plura simul intelligere. 3. An intelligat discurrendo. 4. An cognoscat componendo et dividendo.

  2. DUPLICITER autem dicitur intellectus esse in potentia. Primo, sicut nondum habitum scientialem sortitus. Et sic angelicus intellectus nunquam est in potentia, respectu eorum quæ ad naturalem suam cognitionem respiciunt : est enim a principio naturali perfectione perfectus, ut dictum est. Sed respectu eorum quæ per revelationem cognoscit, potest hoc modo esse in potentia et de novo doceri, secundum Dionysium. Secundo, dicitur intellectus in potentia, sicut habitum scientiæ jam adeptus, sed actualiter non considerans. Et hoc modo potest angelus esse in potentia ad eorum notitiam quæ sibi naturaliter nota sunt. Ad ea vero quæ in Verbo cognoscit, et ad Divinitatis contemplationem pertinent, non est in potentia, sed semper in actu. In his enim beatitudo consistit, quæ in patria interrumpi non valet. Unde secundo super Genesim ad litteram asserit Augustinus : Angeli ex quo creati sunt, ipsa Verbi æternitate, sancta et pia contemplatione perficiuntur.

Quamvis autem desiderium sit proprie rei non habitæ, tamen angeli, imo omnes Beati, dicuntur Dei prospectum desiderare, in quem, secundum Archiaposto­lum, angeli desiderant prospicere : non prout desiderium excludit rei amatæ præsentiam, sed fastidium. Vel desiderant Dei prospectum propter novas illustrationes, quas a Deo recipiunt secundum opportunitatem causarum exigentiamque negotiorum.

  1. Denique, sicut motus unitatem sortitur a termino, sic operatio unitatem habet ab objecto : idcirco multa, secundum quod talia, simul intelligi nequeunt. Multa vero, secundum quod in uno conveniunt, vel sub quadam unitate ordinantur, simul possunt cognosci : ut subjectum et prædicatum unius propositionis intelliguntur simul. Res autem intelligibilis est juxta modum quo similitudo sua in intellectu consistit. Illa ergo intellectus uno actu intelligere potest, quæ sub una intelligibili specie continentur. Quæ autem per diversas species cognoscuntur, non simul intelliguntur. Contingit enim multa scire, unum vero intelligere, secundum Philosophum secundo Topicorum. Omnia ergo quæ Sancti in patria in Verbo cognoscunt, simul semper actualiter noscunt. Omnia enim per unam speciem, puta divinam essentiam, cernunt. Et quoad hoc, non sunt volubiles cogitationes in patria. Ea vero quæ intelligunt per species concreatas, in tantum simul uno actu cognoscunt, in quantum per unam speciem intelligibilem repræsentantur. Quæ autem diversis speciebus continentur, non simul intelligunt.

  2. At vero, juxta præinducta, sic se habent angeli in ordine spiritualium substantiarum, quemadmodum corpora cœlestia in ordine corporum. Sicut ergo cœlestia corpora ultimatam suam perfectionem naturalem mox a creatione habuerunt, nec per motum aut mutationem ad eam venerunt, ut corpora inferiora; sic mentes cœlestes seu angeli intellectualem perfectionem discurrendo adepti non sunt: sicut intellectus humanus, qui ex notitia primorum principiorum procedit discurrens ad notitiam conclusionum, quas in ipsis principiis statim cognoscere nequit. Angeli vero in his quæ naturaliter noscunt, omnia simul conspiciunt quæ in illis intelligi possunt. Unde et intellectus vocantur. Et ideo septimo capitulo de Divinis nominibus Dionysius dicit: Neque ab aliquo communi ad ista specialia simul aguntur, videlicet angeli, id est, ad determinatam notitiam non procedunt ex prævia indeterminata cognitione principii. Experientia quoque angelis bonis et malis non nisi per similitudinem convenit. Propter quod Dionysius dicit: Dæmones per experientiam multa cognoscunt.

  3. Amplius, sicut se habet conclusio ad principium in intellectu ratiocinante, sic se habet prædicatum ad subjectum in intellectu componente et dividente, id est propositionem formante. Sicut ergo intellectus nequaquam ex principiis ad conclusiones discurreret, si mox in ipsis principiis conclusiones actu cognosceret; sic nec compositionem nec divisionem propositionalem formaret, si statim in ipso subjecto prædicatum cognosceret. Itaque, sicut angelus non cognoscit ratiocinando vel discurrendo, sic nec componendo et dividendo. Est enim speculum pulchrum atque clarissimum intellectualis lucis, secundum Dionysium quarto capitulo de Divinis nominibus. Nihilo minus compositionem et divisionem simpliciter et incomplexe intelligit. Statim enim dum angelus essentiam rerum cognoscit, sine ulteriori inquisitione vel compositione cognoscit quidquid illi essentiæ competat vel dissonet. Hoc autem nobis non convenit, sed componendo et dividendo ac ratiocinando illa inquirimus atque cognoscimus. Quod autem angeli propositiones loquuntur hominibus, propter homines est, non propter eorum imperfectionem.

Chapter 77 of 761