Articulus 78
An in angelico intellectu possit esse falsitas. 2. An sit in eo cognitio matutina et vespertina. 3. Et de distinctione cognitionum istarum ac convenientia.
SICUT jam habitum est, angelus non cognoscit discurrendo, componendo vel dividendo, sed quod quid est, id est essentiam rei, intuendo. Sicut vero sensus non errat circa sensibile proprium, sic nec intellectus circa quod quid est, secundum Philosophum tertio de Anima. In intellectu ergo angeli boni vel mali esse falsitas vel error non potest, nisi per accidens. Quidditas namque rei non est principium cognoscendi de re, nisi quæ naturaliter rei conveniunt vel de ea negantur. Ea vero quæ circa rem fiunt ex ordinatione supernaturali divina, ex cognitione quidditatis non patent. Ideoque angeli quorum est recta voluntas, nil judicant de re per cognitionem suæ quidditatis, nisi quod ei naturaliter competit, salva semper ordinatione divina. Et ergo in ipsis esse non potest error vel falsitas. Dæmones autem, ob suæ voluntatis perversitatem, subducentes proprium intellectum ab ordine sapientiæ Dei, sæpe simpliciter de rebus judicant secundum naturalem dispositionem ipsarum. Et sic decipiuntur, non circa ea quæ naturaliter rei conveniunt, sed circa ea quæ supernaturaliter insunt: ut si videns mortuum, dicat eum non resurrecturum; vel cernens Christum hominem, dicat eum non esse Deum. Et propter hoc dicit Dionysius, quarto capitulo de Divinis nominibus, protervam esse phantasiam in dæmone.
Porro, quarto super Genesim ad litteram, atque undecimo de Civitate Dei, Augustinus distinguit cognitionem angelorum in matutinam et vespertinam. Et hic modus loquendi ab Augustino initium sumpsit: qui sex dies quibus Deus universa produxit, non vult exponi de sex diebus usitatis, qui solis aguntur circuitu, quum et ipse sol quarta die legatur productus; sed unam diem, videlicet angelicam cognitionem, sex generibus rerum distinctam. Unde, quemadmodum in die naturali mane est diei principium, et vespere finis ejusdem: ita cognitio ipsius primordialis esse rerum quod habent in Verbo, est matutina cognitio; sed ejusdem esse cognitio, secundum quod in propria natura et specie subsistit, vespertina vocatur. Hoc enim secundum esse procedit a primo, et sequitur ipsum sicut et mane vespera.
At vero angeli vident res secundum quod in propriis naturis subsistunt, tam in ipso Verbo (et sic eadem est cognitio rei matutina et vespertina: dicitur enim matutina, in quantum res cognoscitur prout in Deo est; et vespertina, prout per ipsam divinam essentiam cognoscitur rei natura in se ipsa), quam per species concreatas: et sic non est utraque cognitio eadem, habet enim diversa media. Unde Augustinus quarto super Genesim ad litteram dicit, quod multum interest inter cognitionem utramque. Potest tamen utraque simul esse in angelo, quia una refertur ad aliam. Non enim impossibile est duas operationes esse simul, quarum una ordinatur ad aliam: sicut voluntas simul vult finem, et ea quæ perducunt ad ipsum. Potest quoque idem cognosci per duplex medium, quorum est unum perfectum, aliud imperfectum: quemadmodum eamdem conclusionem cognoscere possumus per argumentum demonstrativum et topicum.
Chapter 78 of 761