Skip to the text

Articulus 79

  1. Utrum in angelo sit voluntas. 2. An distinguatur illa voluntas ab eorum intellectu et natura. 3. An angeli habeant liberum arbitrium. 4. Et an conveniat eis appetitus concupiscibilis et irascibilis.

  2. QUONIAM denique universa a bono principio profluxerunt, naturaliter ad illud convertuntur et inclinantur.1 Unumquodque quoque inclinatur in illud secundum modum suæ perfectionis atque essentiæ. Quædam enim inclinantur ad bonum, solum naturali appetitu, sine omni notitia: ut non viventia. Quædam vero convertuntur ad bonum cum quadam notitia; non tamen rationem boni cognoscunt, sed aliquod particulare bonum sensu apprehendunt et illud desiderant: ut irrationabilia. Quædam autem inclinantur ad bonum per cognitionem perfectam, cognoscendo rationem et discernentiam boni: quod hominibus, et multo eminentius angelis congruit. Ideoque voluntas ponenda est in angelo.

D

  1. Porro voluntas angeli non est sua essentia. Essentia enim rei non fertur neque extenditur extra se in aliud. Voluntas vero hoc habet proprium, ut feratur in aliud vel tanquam aliud. Unde in solo Deo est idem voluntas et natura, quoniam nihil extra se amat vel appetit, sed omnium plenitudo bonorum in ipso includitur.

Rursus, voluntas angeli non est idem cum intellectu ipsius. Intellectus enim perficitur per hoc quod res intellecta sibi conjungitur, et in ipso exsistit. Econverso, voluntatis perfectio est, in rem exteriorem moveri et ei conjungi ac permanere in ea.

In omni ergo creatura sunt aliud intellectus atque voluntas, non autem in Deo, qui est summa bonitas primaque veritas, omne bonum et verum in se ipso superessentialiter et exemplariter comprehendens.

  1. Insuper, rerum quædam agunt, non quasi ex arbitrio, id est judicio proprio, sed sicut diriguntur et aguntur ab alio : ut sagitta agitur a sagittante, et ad signum dirigitur. Et sic inanimata moventur ad finem. Quædam autem moventur arbitrio, sed non libero, ut irrationabilia : quemadmodum ovis fugit lupum ex quodam judicio æstimativæ potentiæ, quia æstimat sibi nocivum. Hoc tamen non facit libere, sed solum impressione naturæ. Intellectualis autem natura, quæ sola habet proprii actus dominium, rationemque boni in universali cognoscit, libere agit et quid agendum sit cognoscit. Angeli ergo habent arbitrium liberum perfectiori modo quam homo, sicut intellectus eorum perfectior est. Pariformiter, in angelis est electio, non inquisitiva per deliberationem consilii, sicut in homine, sed per subitam veritatis acceptionem.

  2. Adhuc autem, appetitus intellectivus non dividitur per concupiscibilem et irascibilem. Divisio namque potentiæ est per formalem distinctionem objecti. Objectum autem appetitus intellectivi seu voluntatis, est bonum communiter sumptum. Non ergo propter distinctionem particularium bonorum talis appetitus partitur. Appetitus autem sensitivus respicit bonum sensibile, non bonum universaliter dictum. Ideoque dividitur per concupiscibilem, qui est circa bonum sensibile conveniens; et irascibilem, qui est circa sensibile arduum. Quum ergo in angelis non sit nisi intellectivus appetitus, non est in eis vis concupiscibilis, vel irascibilis, sed sola voluntas. Unde furor et concupiscentia dæmonibus solum metaphorice attribuuntur: sicut et Deo passiones solent adscribi, propter similitudinem operis. Amor vero et gaudium competunt angelis, non prout sunt passiones, sed prout simplices voluntatis affectus, ut nono de Civitate Dei Augustinus testatur.

Footnotes

  1. Quæstio 59. ↩

Chapter 79 of 761