Articulus 80
An in angelis sit naturalis dilectio.
An sit in eis dilectio electiva. 3. Qua dilectione angelus diligat se ipsum. 4. An unus diligat alium naturali dilectione. 5. An naturali dilectione plus amet Deum quam se.
PRIORA insuper in posterioribus inveniuntur, ut genus in specie. Natura autem est prior intellectu, sicut essentia prior est potentia. Sicut ergo omnis res naturalem habet inclinationem vel amorem ad bonum, sic omnis intellectualis substantia naturalem habet dilectionem quæ consequitur intellectum secundum propriam speciem, et est in eo secundum modum suum, videlicet intellectualiter. Unde in angelo est idem amor naturalis et intellectualis. Amor autem naturalis qui contra intellectualem dividitur, secundum Dionysium quarto capitulo de Divinis nominibus, est solum naturalis.
Dilectio autem naturalis intellectualis substantiæ, est amor ultimi finis seu beatitudinis, quam omnis rationalis creatura naturaliter cupit. Ex amore autem finis, oritur amor eorum quæ sunt ad finem, quibus finis ipse acquiritur : imo ex amore naturali omnis amor proficiscitur. Quidquid enim appetitur vel amatur, propter finem optatur, quemadmodum etiam ex naturali cognitione principiorum omnis notitia reliqua nascitur. Sic ergo ex hoc quod angelus naturaliter amat ultimum finem, sequitur alia quædam dilectio eorum quæ sunt ad finem, quæ vocatur dilectio electiva. Habet ergo angelus dilectionem naturalem et electivam.
Præterea aliter amatur res ipsa subsistens, et aliter accidentalis ejus perfectio. Homo ergo vel angelus naturaliter amat se ipsum, in quantum naturaliter appetit sibi ipsi bonum : et hanc dilectionem quidam appellant dilectionem amicitiæ. Scientiam autem et virtutes ac alia bona amat et appetit aliquis, non quod eis velit aliqua bona, sed quia ipsa sunt sibi bona. Non enim amatur scientia, ut ipsa sit bona, sed ut sit bona habenti atque amanti. Hanc vero dilectionem nominant aliqui dilectionem concupiscentiæ. Angelus ergo, secundum quod naturaliter amat se ipsum, habet amorem sui ipsius naturalem; et prout appetit sibi media ad ultimum finem, diligit se dilectione electiva. Similiter homo.
Amplius, unaquæque res naturaliter amat se ipsam, quia est sibi ipsi unum. Eo ergo modo aliquis diligit alium, quo est unum cum ipso. Nam consanguinei amantur amore naturali, propter communionem naturalis generationis; concives vero amantur amore politico, propter unitatem vitæ civilis. Conformiter, unus angelus naturaliter diligit alium, in quantum in natura intellectuali secum communicat, saltem in genere. Unde Ecclesiastici tertiodecimo dicitur :1 Omne animal naturaliter diligit sibi simile.
Adhuc autem, ex naturali inclinatione naturalium, scimus quid sentire oporteat de naturali amore intellectualium naturarum. Videmus autem in naturalibus, quia ea quæ hoc ipsum quod sunt, aliorum sunt atque ad alia ordinantur, magis appetunt bonum illius ad quod ordinantur, et potius inclinantur in id cujus sunt, quam in proprium bonum : quemadmodum pars corporis scilicet manus, exponit se gladio pro totius corporis defensione. Et quoniam ars et ratio imitantur naturam, idcirco in politicis virtuosum est, quod privata persona se exponat mortis periculo pro rei publicæ commodo. Et si homo esset naturalis pars communitatis, inclinatio ista naturalis consisteret. Quoniam ergo Deus est universale summumque bonum, cujus est angelus et omnis creatura, a quo dependent universa : palam est quod angelus, et etiam homo, naturali dilectione plus diligant Deum quam se. Imo, si sic non esset naturalis dilectio, esset perversa, nec per gratiam perficeretur, sed corrumperetur sicut et vitia. Unde sequitur falsam esse propositionem dicentium, quod licet angelus majus bonum velit naturaliter Deo quam sibi (vult enim Deum esse Deum, et se esse creaturam), tamen simpliciter plus amat se ipsum quam Deum, quia intensius et principalius diligit se quam Deum naturali affectu.
Item, omnia moralia legis præcepta sunt de naturali ratione. Sed Deum amare plus quam se ipsum, est morale præceptum. Est ergo de naturalis rationis dictamine, plus amare Deum quam se. Et quamvis natura dicatur semper reflecti super se : non tamen sic quod solum velit particulare bonum; sed multo magis vult bonum commune quam privatum. Imo nec diligit Deum propter se ipsam finaliter, sed propter ipsum Deum : quamvis ratio amandi Deum sit ex hoc quod Deus est causa bonitatis et conservationis in nobis. Hæc autem naturalis dilectio in damnatis et impiis offuscatur : qui licet Deum in se ipso consideratum non odiant, tamen ratione effectuum Dei, qui eorum voluntati discordant, Deum odire possunt.
Footnotes
-
Eccl. xiii, 19. ↩
Chapter 80 of 761