Articulus 81
An angelus habeat causam sui esse. 2. An sit ab æterno. 3. An factus sit ante corporalem creaturam. 4. Et si in cœlo empyreo conditi sint angeli.
IN præinductis jam patuit, quod solus Deus est ens per essentiam, et ipsum suum esse in se subsistens.1 Omnia vero secunda sunt entia per participationem, nec sunt suum esse, sed natura eorum recipit esse. Angelus ergo ab alio quodam sublimiori principio fluxit et factus est. Creationem vero angelorum sanctus Moyses nomine cœli expressit. Non tamen voluit eam aperte describere, tum quia rudi populo loquebatur, tum quia si cognovissent res quasdam esse creatas omni natura corporea præstantiores, magnam ex hoc idololatriæ occasionem sumpsissent.
Præterea satis ostensum est, nihil post superbenedictissimam et superessentialem Trinitatem esse æternum. Angelus ergo ab æterno non fuit.
Denique probabilius est angelos simul cum mundo sensibili esse creatos. Ipsum enim universum ex visibilibus et invisibilibus creaturis integratur et constat. Quum ergo Dei perfecta sint opera, nec pars sit sine suo toto completa, sequitur angelos simul cum natura corporali productos. Tamen positio doctorum Græcorum, qui omnes concorditer oppositum sentiunt, non est reputanda erronea, maxime propter auctoritatem Gregorii Nazianzeni: qui tantæ exstitit auctoritatis in expositione Scripturæ et christiana doctrina, ut nullus unquam dictis ejus calumniam inferre præsumpserit, quemadmodum nec Athanasii documentis, ut refert Hieronymus. Qui etiam doctores Græcorum sequendo, ait super epistolam ad Titum: Sex millia nostri temporis nondum complentur annorum: et quanta tempora, quantasque sæculorum origines fuisse arbitrandum est, in quibus Angeli et Dominationes ceteræque fuere Virtutes!
At vero, ut ait Strabus super illud Genesis, In principio creavit Deus cœlum et terram: non visibile firmamentum hic appellat, sed empyreum, id est igneum vel intellectuale: quod non ab ardore, sed a splendore dicitur; quod statim factum, angelis est repletum. Quia enim universi perfectio ex visibilium et invisibilium ordine pendet, decuit sic angelos fieri ut insinuarentur habere connexionem ad creaturam corpoream. Et sic decens fuit ut crearentur in summo cœlo, tanquam toti naturæ corporeæ præsidentes. Et hoc de superioribus angelis certum est. De inferioribus vero aliqui opinantur, quod sint creati in aere. Dicit enim Augustinus, secundo super Genesim ad litteram, quod angeli sunt creati in superiori parte aeris. Forte tamen per superiorem partem aeris intelligit supremam partem cœli, cui aer consimilis est. Quod vero angelus pestilens dixit, In cœlum conscendam, non de cœlo corporeo, sed de cœlo sanctæ Trinitatis rite accipitur.2
Footnotes
Chapter 81 of 761