Skip to the text

Articulus 82

  1. An angeli fuerint beati creati. 2. An indiguerint gratia, qua converterentur ad Deum. 3. An sint creati in gratia. 4. An beatitudinem meruerint.

  2. BEATITUDO præterea duplex est, scilicet:1 Naturalis, quæ naturali virtute acquiri potest. Et hanc angeli mox creati habebant: sunt enim in naturalibus perfectionibus creati. Et de hac beatitudine exponendæ sunt auctoritates quæ asserunt angelos felices creatos. Alia vero beatitudo est supernaturalis, quæ in divinæ essentiæ immediata et clara visione consistit, nec ex puris naturalibus adipisci valet. Et in hac non sunt creati: sic enim fuissent in bono immobiles facti, unde nec quisquam eorum peccasset. Quod autem Augustinus testatur eos statim cognovisse res in Verbo, non debet intelligi de visione Verbi beata et per essentiam, sed de ea qua per propriam naturam, quæ est quoddam Verbi speculum, ipsum Dei Verbum cognoverunt.

  3. Denique, ad conversionem illam quæ est ad Deum secundum quod est supernaturalis felicitatis objectum, indiguerunt angeli gratia. Nihil enim movetur ad id quod suam naturalem potestatem transcendit, nisi a superiori causa juvetur: quemadmodum calor non generat carnem, nisi per animæ vegetativæ virtutem. Quum ergo supernaturalis felicitas naturalem virtutem omnis mentis creatæ excedat, ad eam non convertitur nisi per gratiam. Est autem triplex conversio mentis in Deum: una, quæ est per caritatem perfectam, ut in patria; alia, quæ est meritum beatitudinis, ad quam gratia habitualis exigitur; tertia est præparatio mentis ad gratiam, ad quam non requiritur gratia habitualis, sed operatio Dei ad se animam convertentis, juxta illud Threnorum: Converte nos, Domine, ad te, et convertemur.2

  4. Porro, quamvis nonnulli affirment angelos in solis naturalibus conditos, probabilior tamen exstat positio quod sunt creati in gratia. Sicut enim se habent rationes seminales ad materiam et res naturales; sic se habet gratia gratum faciens ad mentem creatam: nam in Evangelio verbum Dei semen vocatur. Quemadmodum ergo, Augustino testante, statim in rerum creatione concreatæ sunt corporali materiæ rationes seminales; sic mentibus angelorum connata atque infusa est a principio gratia gratum faciens. Sunt ergo creati in gratia. Unde duodecimo de Civitate Dei Augustinus ait: Bonam voluntatem quis fecit in angelis, nisi qui eos fecit cum sua voluntate, id est, cum amore casto quo sibi adhærerent, creavit, simul in eis condens naturam et tribuens gratiam? Quod vero secundo super Genesim ad litteram dicit Augustinus, Angelica natura primo informiter est creata, verum est per comparationem ad plenam gratiæ perfectionem, seu gloriæ visionem.

  5. Præterea omnis intellectus creatus comparatur ad beatitudinem sicut ad ultimum supernaturalemque finem. Res autem ad finem per operationem pertingit. Sed dum finis est supernaturalis, exspectatur ejus adeptio ex alterius dono. Quum ergo Dei fruitio sit supernaturalis beatitudo, ad eam nullus pertingit nisi per meritum propriæ actionis, quod a Deo ipsi promerenti donatur. Si ergo ponantur angeli in gratia creati, tunc palam est quod per gratiam beatitudinem meruerunt. Si vero quis dicat, quod non sint in gratia facti, tunc sine merito beatitudinem sunt adepti: sicut et nos gratiam primam sine merito nostro suscipimus. Sed hoc est contra rationem beatitudinis, quæ habet rationem finis et præmii, secundum Philosophum primo Ethicorum. Vel oportet asserere, quod beatitudinem mereantur per obsequia quæ nunc beati nobis impendunt, ut aliqui ponunt: quod est contra rationem meriti. Habet enim meritum rationem viæ ad finem vel præmium. Ei vero qui nunc finem sortitus est, non competit ad finem moveri vel tendere.

Footnotes

  1. Quæstio 62. ↩

  2. Thren. v, 21. ↩

Chapter 82 of 761