Skip to the text

Articulus 83

  1. Utrum angeli statim post meritum beatitudinem acceperint. 2. An gratiam et gloriam secundum naturalem capacitatem adepti sint. 3. An simul cum beatitudine sit in eis naturalis dilectio atque cognitio. 4. An possint post beatitudinem peccare vel proficere.

  2. OPORTET insuper scire, quod angeli immediate felicitatem sortiti sunt post primam conversionem seu motionem in Deum per caritatem. Sicut enim se habent ad naturalem cognitionem per suam naturam, sic se habent ad supernaturalem cognitionem seu beatitudinis gloriam per gratiam. Sicut ergo sine discursu statim suam naturalem perfectionem et cognitionem habuerunt propter naturæ suæ dignitatem, sic sine dilatione recipiunt gloriam post meritum. Et sic post primum motum caritatis immediate sunt beati, et in bono stabiles facti. Unumquodque enim perficitur secundum exigentiam ac dispositionem suæ naturæ. Et ergo homo non ita cito præmium recipit: non enim est sibi naturale tam subito perfectionem adipisci, sed paulatim. Non tamen potuit angelus in eodem instanti felicitatem mereri eamque habere: nam actus meritorius pertinet ad gratiam imperfectam, actus vero beatitudinis ad gratiam consummatam.

  3. Præterea, sicut secundo Sententiarum ait Magister, rationabile est quod angelis data sint munera gratiæ, et quantitas gloriæ, secundum gradum naturalis dignitatis ipsorum. Primo, ex parte Dei, qui omnia ordinate disponit, et unumquodque juxta suam capacitatem adimplet. Imo, sicut natura angelica facta est ad obtinendum beatitudinem, sic diversitas naturalis perfectionis angelorum ordinata videtur ad diversos beatitudinis gradus. Secundo, istud apparet rationale ex parte angelorum. In angelo namque non est diversarum essentialium partium unio, quarum una actum alterius retardet sive impediat: sicut in homine, in quo intellectualis operatio sæpe debilitatur vel tollitur ex motu et actu partis sensitivæ. Unde rationabiliter dicitur, quod angeli quorum est natura præstantior, et naturalis perfectio atque scientia amplior, efficacius fortiusque ad Deum conversi sint. Et sic qui habebant meliora naturalia, habent plus de gratia et gloria.

  4. Præterea, sicut gratia non aufert naturam, sed perficit eam; sic visio beatifica non tollit naturalem notitiam vel dilectionem in angelis, sed perficit eam. Non enim est inconveniens eamdem potentiam simul habere plures actus, quorum unus ordinatur ad alium. Quum ergo naturalis cognitio atque dilectio ad supernaturalem felicitatem referantur, possunt esse simul.

  5. Adhuc autem, quum ipsa divina natura, quæ utique est essentia bonitatis, sit beatificæ visionis objectum; sic se habet intellectus Beatorum ad divinam essentiam, sicut aliquis qui Deum non videt ad communem rationem boni, quod est objectum appetitus. Unde, sicut nemo agit vel appetit aliquid nisi sit vel verum vel apparens bonum (nihil enim appetitur nisi sub ratione boni), sic Beati in patria nihil agere vel appetere possunt nisi attendendo ad Deum. Sic autem agens non potest peccare. Ideo angeli jam beatitudinem adepti peccare non possunt. Hoc tamen libertati voluntatis non derogat. Nam potentiæ rationales, videlicet intellectus et voluntas, sunt indifferentes: non quidem ad omnia, quia intellectus primis principiis non assentire non potest, et voluntas non potest non appetere sub ratione boni; tamen ad alia ad quæ naturaliter non ordinatur, et quæ sunt media ad finem, indifferenter seu libere se habent.

At vero omnis motor in sua operatione intendit aliquem determinatum et certum finem, ad quem intendit rem motam perducere. Beatitudo autem æterna quum sit supernaturalis, non convenit angelo vel homini nisi ex ordinatione divina. Sicut ergo Deus intellectualem creaturam ad beatitudinem ordinavit, sic unamquamque intellectualem substantiam ad certum modum et gradum beatitudinis retulit: quo adepto, talis substantia ultra proficere nequit. Ideoque angelus vel quicumque Beatus, qui nunc est in termino, et beatitudinem pro præmio habet, ultra proficere in ea non potest. Et hoc de essentiali præmio verum est. In accidentali autem gaudio, quod ad accidentale præmium pertinet, proficere possunt usque ad diem judicii. Et aliqui dicunt, quod etiam accidentale præmium mereri possunt: nam, Gaudium est angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente.1 Verumtamen melius dicitur, quod nihil mereantur, quia gaudii hujus adeptio magis procedit ex virtute beatitudinis, quam ex merito aliquo.

Footnotes

  1. Luc. xv,10. ↩

Chapter 83 of 761