Articulus 84
1. An culpa possit esse in angelis. 2. An sola superbia in eis esse valeat. 3. Quid appetendo angeli peccaverint. 4. An aliqui dæmones sint naturaliter mali.
QUÆSTIO 63. 1. DENIQUE omnis creatura si sibi relinquatur, potest peccare : et ergo angelus non potest non peccare, nisi ex gratia. Omne enim agens a debito ordine potest deficere, quod non est sibi ipsi rectitudinis regula, sed sub altiori agente continetur, et ad aliquid extra se ordinatur. Deus ergo, cujus virtus est regula sui actus (nam divina voluntas non supponitur alteri, nec ordinatur ad aliam), peccare non potest : quum peccare non sit nisi a rectitudine finis deficere. Deus vero est sibi ipsi finis : et igitur non potest peccare, sicut non potest a se ipso deficere. Omnis autem intellectualis creata substantia est sub regula divinæ voluntatis, et ad alium finem, scilicet Deum, naturaliter ordinatur. Idcirco in sua operatione potest a debito ordine perveniendi ad hunc finem deficere, prout est supernaturalis felicitatis objectum. Unde Job quarto dictum est :1 In angelis suis reperit pravitatem. Contingit autem dupliciter aliquem peccare. Uno modo, ex electione mali : et hoc est ex habitu vitioso peccare : quod non fit nisi ex prævia ignorantia vel errore. Et sic angelus peccare non potuit, quia in ipso passiones locum non habent, quæ intellectum ejus obnubilent. Nec primum ejus peccatum ex habitu vitioso vel prævia culpa processit. Alio modo, contingit peccare per liberum arbitrium, eligendo aliquid quod secundum se est bonum, non tamen est cum ordine rectæ mensuræ seu debitæ regulæ : sic quod defectus, qui est causa peccati, non sit ex parte rei, sed eligentis : ut si quis eligat orare, non eligens observare formam Ecclesiæ. Tale autem peccatum non præsupponit ignorantiam, sed inadvertentiam seu absentiam considerationis eorum quæ consideranda sunt. Sicque angeli peccaverunt, convertendo se per liberum arbitrium ad proprium bonum sine ordine voluntatis divinæ.
Insuper, peccatum esse potest in aliquo dupliciter, scilicet : Secundum causam. Et sic omnia peccata esse possunt in dæmone, secundum quod homines in omnia peccata peccando inducit. Secundo, est peccatum in aliquo secundum affectum. Et sic illa peccata dumtaxat in dæmone sunt, ad quæ spiritualis natura affici potest. Non autem afficitur circa corporalia bona : nihil enim afficitur, nisi ad id quod est suæ naturæ aliquo modo conveniens. In spiritualium autem bonorum affectu peccatum non est, nisi per hoc quod regula et ordo superioris non observatur, videlicet quia immoderate appetuntur. Non subdi autem ordinationi superioris, superbiæ vitium est. — Primum ergo peccatum diaboli esse non potuit nisi superbia. Sed ex ea consequenter processit invidia. Nam ejusdem rationis est quod aliquis aliquid appetat, et quod renitatur opposito seu impedimento sui affectus. Ex hoc ergo quod dæmon excellentiam appetivit, consecutum est ut alterius, scilicet hominis, imo et Dei excellentiæ invideat. Appetivit enim non solum excellentiam, sed excellentiam singularem : cujus singularitas ex consortio alterius cessat. Unde quartodecimo de Civitate Dei Augustinus ait : Diabolus non est fornicator vel ebrius, sed superbus et invidus. Quod vero ibidem asserit, dæmones in obscenitatibus corporalium voluptatum delectari, non est intelligendum quod ipsa carnalis voluptas eos delectet; sed illa delectatio ex invidia oritur. Delectantur enim in illis, in quantum contrariantur spirituali puritati et humanæ saluti.
Porro peccatum dæmonis erat, quod voluit esse ut Deus : non utique per æquiparationem seu æqualitatem : hoc enim scivit esse impossibile. Et iterum, impossibile est ut natura inferior velit transferri in gradum altioris naturæ : sic enim appeteret se non esse : quod est contra naturale desiderium. In hoc tamen imaginatio hominis fallitur, ut ideo putet se homo velle habere altiorem naturam, quia desiderat altiori naturæ in aliquibus accidentibus assimilari. In Deo autem nullum est accidens. Ideoque angelus non optavit esse Deus, nec ut Deus, per æquiparationem, sed secundum similitudinem. Appetere vero similitudinem Dei, contingit dupliciter. Primo, in illo in quo creatura nata est Deo assimilari, ut in visione amoreque Dei. Et sic velle esse ut Deus non est peccatum, nisi debitus ordo appetendi prætermittatur. Si enim quis vellet Deo sic assimilari ex propria et non divina virtute, peccaret. Secundo, potest quis Dei similitudinem appetere in illo in quo non est natus Deo assimilari, ut si quis vellet creare cœlum et terram. Et sic dæmon optavit esse Deus : non tamen sic quod absolute voluit nulli subesse (sic enim appetisset proprium non esse, quum nulla creatura queat subsistere, nisi a Deo conservetur); sed ideo appetiit inordinate esse similis Deo, vel quia optavit illam beatitudinem tanquam ultimum finem, ad quam naturali ac propria virtute pertingere potuit, appetitum suum avertens a supernaturali beatitudine, quæ datur per gratiam; vel si illam finaliter desideravit, voluit eam adipisci, non ex divinæ gratiæ dono, sed quasi ex se ipso :2 quod consonat dictis Anselmi, qui ait : Illud diabolus appetiit ad quod pervenisset, si stetisset. Horum autem utrumque in idem quodammodo redit. Nam utroque modo optavit beatitudinem propria virtute sortiri : quod Deo est proprium. Et quia voluit sibi ipsi per se sufficere, voluit etiam aliis dominari. Id enim quod est primum atque per se, est principium eorum quæ sunt per aliud. Et sic in utroque voluit Deo per se ipsum inordinate assimilari.
At vero omne quod est, in quantum est et naturam aliquam habet, naturaliter tendit in bonum. Universali autem divinoque bono nullum malum conjungitur, sed bono particulari : ut igni hoc malum conjungitur, quod est consumptivus. Unde id quod naturaliter tendit in particulare bonum, potest quoque naturaliter tendere in aliquod malum, non in quantum est malum, sed per accidens, prout conjunctum est bono. Quod vero naturaliter ordinatur et tendit in universale perfectumque bonum, nullo modo naturaliter tendit in malum. Quum ergo dæmones sint intellectuales substantiæ, naturaliter ordinem habent ad universale bonum, secundum quod illud apprehendere atque appetere possunt. Non ergo sunt naturaliter mali. — Ex quibus innotescit error Porphyrii, quem Augustinus decimo de Civitate Dei reprobat. Dixit enim Porphyrius : Quoddam est dæmonum genus natura fallax, simulans deos et animas defunctorum. Verumtamen hoc dixit, quia opinabatur cum Platonicis dæmones esse animalia aeria animo passiva, et sensitivam naturam habentia. Et sic possent dici natura fallaces, sicut et homines naturaliter dicuntur mali et iracundi vel timidi, non ex parte intellectualis naturæ, sed sensitivæ, in qua est naturalis inclinatio ad inordinatas passionum affectiones.
Footnotes
Chapter 84 of 761