Skip to the text

Articulus 85

  1. An angelus in primo instanti suæ creationis potuerit esse malus. 2. An aliqua mora fuerit inter creationem et lapsum. 3. An summus cadentium fuerit supremus inter omnes angelos.

  2. ALIQUI demum opinati sunt atque dixerunt, quod licet dæmon non sit naturaliter malus, tamen angelus factus est malus, et fuit malus in primo suæ creationis instanti, ex propriæ voluntatis peccato. Hæc autem positio auctoritati sacræ Scripturæ contradicit. Nam Isaiæ quartodecimo, sub figura regis Babylonis diabolo dicitur : Quomodo cecidisti, Lucifer, qui mane oriebaris?1 Et Ezechielis vicesimo octavo, eidem sub figura regis Tyri dicitur : In deliciis paradisi Dei fuisti.2 Alii ergo dixerunt, quod angelus in primo suæ conditionis instanti non exstitit malus, nec peccavit, tamen peccare potuit. Quod aliqui improbant, quia impossibile est duas operationes se invicem consequentes in eodem instanti terminari : non ergo potuit creatio angeli et transgressio ejus, quæ sunt duæ operationes se mutuo consequentes, in uno instanti finiri. Hæc autem improbatio nulla est. Licet enim non possunt duæ mutationes successive se sequentes in uno terminari instanti, tamen mutationes instantaneæ possunt. Eodem quippe instanti quo luna illuminatur a sole, ipsa illuminat aerem. Creatio autem et actio angeli sunt instantaneæ : et ergo simul esse possunt. — Idcirco aliter respondendum est, et dicendum quod angelus non potuit in primo instanti suæ molitionis peccare : nam prima operatio rei quæ simul incipit cum re, est ipsi rei ab agente, quemadmodum ferri sursum convenit igni a generante. Quod ergo producitur a causa imperfecta et defectiva, potest statim in sua operatione deficere. Angelus vero quum sit a causa summe perfecta, non potuit statim in eo quo creatus est instanti peccare. Potuit tamen in eo mereri, quoniam meritum a Deo est. Quod autem scriptum est Joannis octavo, Ille (scilicet diabolus) homicida erat ab initio;3 et illud, Diabolus ab initio peccat :4 non intelligitur ab initio temporis, sed peccati. Ut sit sensus : Ab initio peccat, id est, ex quo peccare cœpit, peccare non cessat. — Si autem quis instet, et dicat : Ex quo dæmon in primo suæ creationis instanti operationem habuit : vel ergo habuit operationem rectam, et sic meruit beatitudinem, maxime si juxta præhabita dicatur creatus in gratia : quo dato mox beatus fuisset, quia secundum prædicta, in angelis præmium statim sequitur meritum; vel habuit operationem non rectam, et sic in primo suæ productionis instanti peccasset. Respondendum, quod Deus non discrevit inter angelos ante aversionem quorumdam et conversionem aliorum, secundum Augustinum undecimo de Civitate Dei. Et ergo omnes simul in gratia conditi, omnes pariter beatitudinem meruerunt. Non tamen mox beati facti sunt omnes, quia non omnes perstiterunt; sed quidam beatitudini impedimentum præstiterunt per peccatum, quo præmium mortificaverunt.

  3. Denique, si ponantur angeli facti in gratia et statim in actum liberi arbitrii processisse, sequitur dæmonem statim post primum instans suæ creationis peccasse. Quia enim nunc dictum est quod beatitudinem meruit, eam protinus recepisset, nisi immediate impedimentum peccando adjecisset. Dictum est enim, quod angelus uno meritorio actu beatitudinem consequatur. Si vero dicantur angeli non facti in gratia, vel non habuisse in primo suæ creationis instanti liberi actum arbitrii, nihil prohiberet inter creationem et lapsum aliquam moram fuisse. Quod vero Ezechielis vicesimo octavo dicitur dæmoni, Ambulasti perfectus in viis tuis a die conditionis tuæ, donec inventa est iniquitas in te, prædictæ responsioni non obviat.5 Nam sacra Scriptura exprimere solet spirituales, id est rationales, animi motus atque affectus metaphorice, per motus corporales. Sciendum autem, quod in separatis et in intellectualibus non cadit inter duo instantia tempus medium.

  4. Præterea in peccato duo considerantur, videlicet pronitas ad peccandum, et peccandi motivum. Quia igitur inferiorum angelorum erat minor stabilitas, dixit Damascenus quod summus angelus peccans fuit terrestri orbi prælatus, et de infimo ordine, nam in ipso fuit major pronitas mali quam in superioribus. Hæc autem positio doctrinæ Platonicorum concordat, quam Augustinus septimo et decimo de Civitate Dei refert. Dicebant nempe quod omnes dii, id est intellectuales substantiæ, erant boni; sed dæmonum, id est inferiorum angelorum, quidam sunt boni et aliqui mali. Nec abjicienda est ista opinio quasi aliena a fide. Tota enim creatura corporalis administratur a Deo per angelos, secundum Augustinum tertio de Trinitate. Idcirco dici nihil prohibet administrationem inferiorum corporum inferioribus angelis esse commissam, superiorum vero superioribus angelis, summos autem Deo adsistere. Sicque Damascenus affirmat prolapsos fuisse de inferioribus, in quorum ordine aliqui perstiterunt. — Si vero consideretur motivum ad peccandum, sic invenitur major ratio dicendi quod ille qui peccavit fuit angelorum altissimus. Motivum enim peccati superbiæ, est excellentia; angelus autem supremus excellentissimus erat in decore naturæ et subtilitate sapientiæ: et ergo, secundum Gregorium, Lucifer erat simpliciter summus omnium angelorum. Hoc quoque probabilius est: peccatum enim angeli non erat ex infirmitate, sed ex sola libertate, ad quam motivum peccandi maxime spectat. Verumtamen alii positioni non est præjudicandum: nam in principe inferiorum angelorum esse potuit singulare quoddam motivum peccandi. Sciendum autem quod primus angelus peccans, licet secundum Gregorium fuit de ordine Seraphim summusque Seraph, tamen Propheta non nominat eum Seraph, sed Cherub, quemadmodum scriptum est: Tu, Cherub, signaculum similitudinis, etc.6 Plenitudo enim scientiæ, quæ designatur per Cherubim, esse potest cum peccato mortali, quale erat peccatum Luciferi; non autem plenitudo amoris, quam importat hoc nomen, Seraphim.

Footnotes

  1. Is. xiv, 12. ↩

  2. Ezech. xxviii, 13. ↩

  3. Joann. viii, 44. ↩

  4. 1 Joann. iii, 8. ↩

  5. Ezech. xxviii, 14, 15. ↩

  6. Ezech. xxviii, 14, 12. ↩

Chapter 85 of 761