Articulus 86
An primus angelus peccans fuerit aliis peccandi causa. 2. An tot peccaverint quot permanserunt.
PORRO primus angelus peccans, exstitit aliis causa peccandi, non cogens sed sicut inducens. Unde Apocalypsis duodecimo dicitur, quod draco traxit secum tertiam partem stellarum.1 Et Matthæi vicesimo quinto scriptum est: Ite, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus.2 Diabolus ergo supremus, omnium aliorum est princeps. Quod non esset, nisi fuisset eis perditionis occasio: quia secundum divinæ justitiæ ordinem, qui sunt socii in peccatis, sunt socii in tormentis; et qui dæmoni subditur in culpa, subditur ei in pœna. Omnes tamen simul peccaverunt, secundum Damascenum. Angelus enim non eget temporis mora ad eligendum, exhortandum, vel consentiendum; sed mox eodem instanti quo aliquid concipit, potest illud alii angelo intelligibiliter insinuare, et ille potest in eodem instanti consentire. Nam homo eodem instanti quo aliquid mente apprehendit, loqui incipere potest; alter quoque statim quum audit, consentire potest, si id quod dicitur sit per se notum.
Denique peccatum est contra naturalem inclinationem. Quæ autem sunt contra naturam, in paucioribus sunt: natura enim consequitur suum effectum semper vel frequenter. Ideoque pauciores peccaverunt, quam steterunt. Unde quarto Regum habetur, Plures nobiscum sunt quam cum illis:3 quod de angelis sanctis exponitur. Quod autem Philosophus dicit, Malum esse ut in pluribus, bonum in paucioribus, dictum est propter homines, in quibus major pars sequitur sensibilia bona, propter sensitivæ partis inclinationem. Non autem in omnibus neque simpliciter verum est. — Sciendum autem, quod illi qui asserunt primum apostatam angelum fuisse de infimo ordine, non concedunt de quolibet choro aliquos corruisse. Sed tenentes quod Lucifer exstitit summus angelorum, affirmant de omnibus choris quosdam prolapsos: aliter non assumerentur homines ad singulos ordines angelorum propter angelicæ supplementum ruinæ. Quædam tamen nomina angelorum, videlicet Throni et Seraphim, non attribuuntur dæmonibus; quoniam imponuntur a caritate et divina habitatione.
Nomina vero Cherubim et Potestatum ac Principatuum ipsis attribuuntur, quoniam ad scientiam et potentiam pertinent, quæ bonis ac malis exstant communia.
Footnotes
Chapter 86 of 761