Skip to the text

Articulus 87

  1. De obtenebratione intellectus 2. et obstinatione voluntatis dæmonum. 3. De dolore eorum, 4. et loco pœnarum ipsorum.

  2. TRIPLEX autem cognitio est.1 Una naturalis : et hæc in dæmonibus integra permanet, sicut natura eorum simplex exstitit. Unde quarto capitulo de Divinis nominibus Dionysius ait : Data dæmonibus naturalia dona nequaquam mutata esse dicimus, sed sunt integra et splendidissima. Secunda est cognitio secretorum divinorum per gratiam, quæ duplex est. Una enim est solum speculativa et informis. Et hæc in dæmonibus diminuta est per culpam, non autem omnino ablata : nam per angelos sanctos aut opera Dei, aliqua eis secreta revelantur, prout Deus expediens novit. Tertia cognitio est affectiva : quæ est secunda cognitio gratiæ. Hæc vero omnino ablata est dæmonibus, sicut et caritas. — Cognitio autem dæmonum non est matutina, quoniam non cernunt aliquid in Verbo; nec est vespertina, quia non referunt eam ad laudem Creatoris : est vero nocturna. Mysterium quoque regni Dei, id est Christi incarnationem, perfecte non noverant, nec certitudinaliter, secundum Augustinum, sed solum per quædam temporalia facta. Iterum advertendum, quod dæmones aliquid tripliciter noscunt, videlicet subtilitate proprii intellectus, revelatione angelorum sanctorum, et experientia longi temporis. Non quod quidquam a sensu accipiunt; sed dum aliquid in ipsis rebus fit, tunc per speciem rei quam naturaliter habent sibi unitam, aliquid sciunt præsentialiter esse, quod ante non sciverant esse futurum : quemadmodum de cognitione angelorum præinductum est.

  3. Præterea, Origenis opinio fuit omnem voluntatem creatam propter libertatem arbitrii semper manere de bono in malum et econtra flexibilem, præter animam Christi propter unionem cum Verbo. Hoc autem Scripturæ discordat, quæ testatur diabolum cum suis mittendum in ignem æternum, justos vero in vitam æternam ituros. Item tollit veram beatitudinem, de cujus ratione est firma securitas, et sempiterna stabilitas. Voluntas ergo dæmonum est obstinata in malo, non propter gravitatem culpæ, sed propter conditionem naturæ vel status. Quod enim est hominibus mors, hoc est dæmonibus casus, secundum Damascenum. Sicut ergo peccata mortalia hominibus non remittuntur post mortem, sic dæmones post casum non surgunt. Vis enim appetitiva movetur ab apprehensione virtutis cognitivæ, et proportionatur eidem. Sicut ergo angelus apprehendit immobiliter atque simpliciter per intellectum, homo autem mobiliter et discursive cognoscit per rationem; sic voluntas angeli adhæret ei quod concipit fixe et inavertibiliter, homo autem mobiliter. Si autem consideretur voluntas angeli secundum se seu ante adhæsionem, sic indifferens est, et ad utrumque flexibilis; sed postquam adhæsit, non redit. Et ergo dici consuevit, quod humana voluntas flexibilis est ante electionem et post, voluntas vero angeli ante electionem et non post eam. Unde primum peccatum dæmonum adhuc manet in eis, et semper manebit quantum ad appetitum, quamvis sciant non posse optatum adipisci.

  4. Insuper, gaudium, dolor et timor, prout sunt passiones, non insunt dæmonibus (sic enim partem sensitivam concernunt); sed prout sunt simplices actus voluntatis, in eis esse possunt. Et sic necesse est esse dolorem in dæmone. Nam talis dolor non est nisi renisus voluntatis contra id quod est vel non est. Sunt autem multa quæ dæmon vellet non esse; multa quoque non sunt quæ vellet esse. Privatur etiam beatitudine, quam naturaliter appetit. Item, dæmones timent de malo futuro. Scriptum est enim : Dæmones tremunt et contremiscunt. Quod autem Job quadragesimo primo dicitur, Factus est ut nullum timeret, intelligendum est de timore a malo cohibente.

  5. At vero dæmones inter Deum et homines medii sunt, quantum ad naturalem dignitatem. Deus autem procurat bonum inferiorum per superiores. Bonum vero hominis Deus dupliciter procurat, videlicet : Directe : et hoc est per angelos sanctos, qui nos adjuvant. Et indirecte, puta per exercitium contrariæ potestatis : et sic per impugnationem et exercitium dæmonum procuratur hominis bonum. Duplex ergo locus pœnalis debetur dæmonibus. Unus, ratione culpæ, ut infernus, in quem omnes retrudentur post diem judicii, consummato exercitio isto cum homine.2 Alius, ratione prædictæ exercitationis seu tentationis, videlicet aer caliginosus, secundum Augustinum, qui tertio super Genesim ad litteram dicit, quod sunt in eo sicut in carcere usque ad diem judicii. Sciendum autem, quod sicut gaudium angelorum non minoratur ex descensu ad nos, quia considerant locum illum cœlestem debitum eis; sic pœna dæmonum non minuitur ex hoc quod non sunt in inferno, sed in aere, quia sciunt alligationem illam infernalis loci sibi deberi.

Footnotes

  1. Quæstio 64. ↩

  2. Jacob. II, 19. ↩

Chapter 87 of 761