Articulus 88
An creatura corporalis sit a Deo. 2. An sit propter Dei bonitatem creata. 3. An sit facta a Deo per angelos. 4. An formæ rerum corporalium sint causatæ ab angelis.
NUNC de productione corporalis creaturæ agendum est :1 quam Manichæi dixerunt non esse a bono Deo, sed ab illo de quo ait Apostolus :23 Deus hujus sæculi excæcavit mentes infidelium; non attendentes quod Apostolus nominat dæmonem sæculi, id est sæcularium hominum, deum, quomodo alibi dicit :4 Quorum deus venter est. Hæc ergo opinio omnino falsissima est. Diversa enim non concurrunt in unum ordinem, nisi ab aliqua causa uniantur; nec diversa in uno communicant, nisi per participationem ab uno, sicut multa corpora calida ab igne calorem recipiunt. Ordo ergo specierum universi, et esse in quo cuncta conveniunt, ab uno ordinatore atque principio processerunt.
Porro, sicut totum constat ex partibus, sic universum constat ex omnibus creaturis. Quemadmodum ergo partes alicujus totius, primo sunt propter proprios actus, ut oculus propter videre; secundo, pars ignobilior est propter nobiliorem, ut pulmo propter cor; tertio, omnes sunt propter totum, et totum ordinatur ad aliquem finem extra se, ut homo ad Dei fruitionem : sic in partibus universi, unaquæque creatura est propter propriam perfectionem; secundo, inferior est propter superiorem, ut inanimata propter hominem; tertio, omnes sunt propter decorem seu perfectionem universi. Ipsum autem cum partibus suis ordinatur in Deum sicut in finem, secundum quod bonitas divina in ipso repræsentatur ad laudem opificis et gloriam creatoris. Unde ejusdem rei possunt esse plures fines subordinati, sed unus est finis ultimatus et summus. Ex prædictis patet error Origenis, qui dixit corporalem creaturam non esse creatam nisi in pœnam spiritualium creaturarum peccantium. Quæ opinio in superioribus recitata est, et destructa.
Insuper, sicut prætactum est, quidam posuerunt res a Deo quodam ordine esse productas, sic quod Deus non esset immediata causa corporalium rerum, sed spiritualis creatura, ut intelligentia vel angelus. Hoc vero ante destructum est, atque probatum quod soli Deo creatio competit. Esse enim quum sit communissimus effectus, omnibus est substratum, et cetera omnia dicuntur per informationem quasi restringentia ipsum esse. Productio ergo ipsius esse universalissimæ et nihil præsupponenti seu primæ causæ correspondet. Creatio autem est productio totius substantiæ rei nullo supposito: ideo soli Deo convenit.
Porro Platonici posuerunt formas quæ sunt in materia, a formis separatis per se subsistentibus, quas nominabant ideas, profluere, et aliud non esse nisi quasdam impressiones ac participationes talium formarum. Avicenna autem dixit eas procedere et causari a formis intelligibilibus quæ sunt in ipsis intelligentiis. Utraque autem opinio ex uno videtur fundamento oriri. Sic enim inquirunt causam formarum, ac si ipsis formis materialibus conveniret per se generari, et fieri, atque corrumpi. Hoc vero non est. Sed, sicut septimo Metaphysicæ probat Philosophus, sicut composito competit proprie esse, et non partibus ejus seorsum, nisi prout sunt sub esse totius; sic generari, et fieri seu causari, et corrumpi, compositis proprie competit. Quum igitur simile fiat a simili, non est quærenda causa separata, vel forma per se subsistens formarum materiæ conjunctarum, sed aliquod compositum: ut quod ignis generatur ab hoc igne. Forma autem non est ex influxu vel impressione substantiæ separatæ, sed per eductionem de potentia materiæ in actum ab aliquo agente composito. Sed quia composita hæc inferiora moventur a spirituali substantia, secundum Augustinum tertio de Trinitate, videlicet a motore cœlesti, etiam formæ sunt a spirituali substantia tanquam per motum cœli movente materiam ad formam. Deus vero est prima omnium causa, in quem universa causalitas ultimate reducitur. Hoc ergo modo dicit Boetius in libro de Trinitate, quod formæ quæ sunt in materia, profluxerunt a formis quæ sunt extra materiam. Prima autem formarum productio in ipsa originali rerum creatione a Deo fuit, cui ad nutum materia servit.
Footnotes
Chapter 88 of 761