Skip to the text

Articulus 89

  1. Utrum informitas materiœ formationem ejusdem tempore prœcesserit. 2. Et si sit una omnium corporalium rerum materia.

  2. QUAMVIS autem sanctorum doctorum positiones videntur contrariæ circa præsentem materiam, tamen parum distant in re. Augustinus enim, qui ait informitatem materiæ non præcessisse materiæ formationem tempore, sed origine seu ordine naturæ, accipit informitatem materiæ pro carentia omnis substantialis formæ. Et sic certum est materiam non fuisse informem: non enim potest esse sine forma, quum omne esse omnisque actualitas a forma dependeat. Basilius vero, et Chrysostomus, atque Ambrosius, asserentes informitatem materiæ temporaliter præcessisse formationem materiæ, sumunt informitatem, non pro carentia formæ, sed pro carentia formositatis, sive decoris, quæ modo in corporea creatura apparet. Et tamen circa hoc aliqualiter sibi discordant, quemadmodum infra patebit. — Quantum vero ex textu Geneseos elici valet, triplex formositas corporali creaturæ tunc defuit, ob quam dicebatur informis. Cœlo enim deerat splendor lucis:1 propter quod dicitur, Tenebræ erant super faciem abyssi. Terræ autem duplex deerat decor. Unus, quia erat aquis operta: et ergo dicitur fuisse inanis, vel, secundum aliam litteram, invisibilis, id est corporali adspectui non apparens. Alius, quia non erat plantis et herbis ornata: quamobrem dicitur fuisse vacua, vel incomposita, secundum aliam litteram. — Item, secundum Augustinum, quum dicitur, In principio creavit Deus cœlum et terram; per terram intelligitur, non ipsum elementum terræ vel aquæ, sed prima materia: quam sanctus Moyses nomine terræ vocavit, quoniam rudi populo loquebatur, qui materiam secundum se ipsam intelligere non valebat. Alii Sancti per terram intelligunt elementum. Moyses autem non expressit ignem vel aerem, quia non sunt adeo manifesta. Refert tamen Augustinus, libro de Civitate Dei, quod Plato per spiritum qui ferebatur super aquas, intellexit aerem: nam et aer spiritus dicitur. Per cœlum vero intellexit etiam ignem: cœlum namque asseruit esse igneæ naturæ. Rabbi Moyses vero cum Platone de aere consonans, dicit per tenebras intelligi ignem, præsertim quoniam ignis in propria sphæra non lucet. Melius tamen per spiritum Domini accipitur Spiritus Sanctus. Sacra enim Scriptura non solet per spiritum intelligere nisi Spiritum Sanctum: qui dicitur ferri super aquas, eo modo quo voluntas artificis fertur super artificiata.

  3. Porro Plato et quasi omnes philosophi ante Aristotelem, ponebant omnia corpora, etiam cœlestia, esse de natura quatuor elementorum. Et quoniam quatuor elementorum est una prima materia, sicut eorum mutua generatio atque corruptio comprobat, sequitur omnium corporalium rerum esse unam primam materiam. Aristoteles autem istam opinionem redarguit. Nam motus sequitur naturam rei. Quum ergo corporum cœlestium motus sit circularis, qui caret contrarietate, sequitur naturam corporum cœlestium esse distinctam ab inferioribus, quorum motus est rectus et contrarietatem habens. Avicebron vero posuit omnium corporum esse eamdem materiam, propter unitatem formæ corporeitatis, quam dixit semper adesse materiæ. Sed quum forma substantialis det esse simpliciter, secundum hoc sequeretur quod aliæ formæ supervenientes non darent esse simpliciter, sed secundum quid: et sic vera generatio et corruptio tollerentur a rebus, quemadmodum Aristoteles argumentatur contra eos qui asserebant materiam primam esse ens actu. — Dicendum ergo est, quod quum materia ex propria natura sit in potentia ad formam, omnes illas formas recipere potest quibus ipsa communis est. Si ergo materia corporum cœlestium esset ejusdem rationis cum materia inferiorum, sequeretur quod esset in potentia ad formas inferiores, et sic corpora cœlestia non essent incorruptibilia. Verumtamen non est dicendum, ut fingit Averroes, quod corpus cœleste sit materia cœli, et sit solum in potentia ad ubi, non ad esse, et quod substantia separata sit ejus forma. Quidquid enim est in actu, vel est actus seu forma, vel habet actum et formam. Remota ergo per intellectum substantia separata, corpus cœleste habebit formam: quod ipse negat; vel erit omnino actus et forma: et sic non esset aliquid sensibile, sed aliquid per se intelligibile.

Augustinus autem videtur sequi Platonem, qui incorruptibilitatem corporum superiorum adscripsit dumtaxat voluntati Opificis.

Footnotes

  1. Gen. 1, 2. ↩

Chapter 89 of 761