Articulus 90
An cœlum empyreum sit concreatum informi materiæ. 2. An etiam tempus sit concreatum eidem.
ADVERTENDUM præterea, quod cœlum empyreum non invenitur positum nisi per auctoritates Strabi et Bedæ, qui dicunt ipsum factum mox angelis sanctis impletum; et per auctoritatem Basilii dicentis secundo Hexameron: Sicut damnati in tenebras ultimas abiguntur, ita pro dignis operibus remuneratio restauratur in ea luce quæ est extra mundum, ubi quietis domicilium sortiuntur. Conveniunt ergo isti in hoc, quod cœlum empyreum sit locus Beatorum. Differunt vero in ratione ponendi. Beda enim et Strabus ideo ipsum ponunt, quoniam firmamentum, quod cœlum dicitur, non in principio, sed secundo die legitur factum. Basilius autem idem ponit, ne Deus videatur opus suum a tenebris inchoasse, ut calumniabantur Manichæi. Istæ autem rationes non multum cogunt. Nam quæstio de firmamento et tenebris aliter solvitur ab Augustino et aliis Sanctis. Refert tamen
Augustinus decimo de Civitate Dei, quod Porphyrius dixit dæmones esse in loco aerio, angelos vero in loco æthereo vel empyreo. Sed Porphyrius, tanquam Platonicus, per locum empyreum intellexit cœlum sidereum, quod ponebat igneæ esse naturæ. Non ergo Augustinus ponebat cœlum empyreum eo modo quo nunc ponitur a modernis. Est itaque cœlum empyreum, in quo Beati Deo fruuntur, deputatum contemplationi, non propter necessitatem, sed propter congruitatem, quatenus exterior claritas interiori conveniat. — Videatur quoque Basilius in Hexameron sentire, quod claritas cœli empyrei sit sensibilis atque visibilis oculis corporis. Ait enim: Constat factum esse cœlum rotunditate conclusum, habens corpus spissum, et adeo validum ut possit ea quæ extrinsecus habentur, ab interioribus separare. Ob id regionem post se relictam luce carentem constituit, utpote fulgore qui super radiabat excluso. Sed quia firmamentum diaphanum est, quod lumen non impedit (videmus enim stellarum splendorem non obstantibus mediis cœlis), possumus dicere quod cœlum empyreum non habeat lucem condensam aut radios emittentem, ut sol, sed subtilem. Vel habet claritatem gloriæ, quæ claritati naturali non exstat conformis. — Sciendum quoque, quod quidam asserunt cœlum empyreum non habere influentiam in corpora inferiora, quum sit ad statum gloriæ ordinatum. Probabilius tamen dicitur, quod sicut summi angeli qui solum adsistunt, habent influentiam in medios et infimos qui mittuntur, quamvis ipsi non mittantur, secundum divinum Dionysium; sic cœlum empyreum influat rebus mobilibus, quamvis ipsum non moveatur. Unde dici potest, quod influat aliquid fixum et permanens, ut virtutem continendi atque causandi, aut simile aliquid dignitatem concernens.
- Porro communiter ponuntur quatuor simul creata, videlicet natura angelica, cœlum empyreum, materia corporalium informis, et tempus. Hoc autem secundum intentionem Augustini non dicitur. Ponit enim duo simul creata, puta naturam angelicam, et materiam: de cœlo empyreo mentionem non faciens. Angelus vero atque materia informis præcedunt formationem, non tempore, sed natura. Et sicut materia præcedit formationem, sic motus præcedit tempus: et sic tempus non posset eis connumerari, quasi illis coæquum et ante motum. Hæc ergo enumeratio ex intentione aliorum Sanctorum procedit, secundum quos informitas materiæ duratione præcedit formationem ipsius. Cujus durationis oportet aliquod tempus ponere: aliter enim mensura illius durationis accipi non posset. Hoc vero tempus non erat mensura primi motus cœlestis, qui secundum hos Sanctos, non statim a principio cœpit; sed fuit mensura motus alterius corporis, vel saltem successionum intelligentiæ et affectionis in mente angelica. Item tempus potius ponitur unum de quatuor primis creatis, quam motus cujus est mensura, quia generalem habitudinem habet ad res. Est enim communis rerum mensura. Motus autem solum respicit proprium mobile.
Chapter 90 of 761