Articulus 91
An lux in spiritualibus proprie dicitur. 2. An lux corporalis sit corpus. 3. An sit qualitas. 4. An conveniens fuerit prima die lucem fieri.
LUMEN denique, secundum primam suam impositionem, significat id quod facit manifestationem in visu corporeo. Deinde extensum est, secundum usum loquentium, ad significandum omnem manifestationem secundum quamcumque cognitionem: quemadmodum visio primo imponitur ad designandum actum sensus visus; sed propter dignitatem et certitudinem corporeæ visionis, extenditur ad designandum perceptionem aliorum sensuum omnium. Dicimus enim: Vide quomodo sapit hoc, vel, qualiter redolet. Sed et de intellectuali cognitione scriptum est : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Si ergo loquamur de nomine luminis, splendoris vel lucis secundum primam impositionem, metaphorice et non proprie in spiritualibus dicitur. Sicque Ambrosius libro de Trinitate, ponit splendorem inter ea quæ de Deo metaphorice dicuntur. Si vero loquamur de eis prout sunt in usu loquentium, proprie in spiritualibus locum sortiuntur. Dicit enim Augustinus quarto super Genesim ad litteram : In spiritualibus melior et certior est lux. Et sic Christus non dicitur lux quomodo lapis. Lux enim proprie dicitur, lapis metaphorice. Dionysius quoque quarto capitulo de Divinis nominibus, ponit lumen inter intelligibilia nomina Dei. Apostolus etiam dicit ad Ephesios quinto :1 Omne quod manifestatur, lumen est. Manifestatio autem in spiritualibus summe et proprie est.
At vero lumen non est corpus. Duorum enim corporum non est unus et idem locus; lumen autem et aer seu corpus illuminatum sunt simul in uno loco. Item motus corporis non est instantaneus : illuminatio autem seu diffusio luminis est instantanea, et ad loci differentiam omnem; imo totum hemisphærium uno momento illuminatur : quod in tempore imperceptibili fieri nequit. Interdum tamen auctores utuntur nomine luminis pro corpore lucido. Moveri autem atque reflecti, et quædam similia, non conveniunt luci nisi metaphorice : nam proprie solis corporibus competunt.
Amplius, quidam dixerunt, quod lumen in aere non habet esse naturale, quemadmodum albedo in nive; sed esse intentionale, ut similitudo coloris in aere. Hoc autem est falsum. Nam lumen realiter denominat aerem : dicitur enim aer realiter lucidus; non autem dicitur coloratus propter speciem intentionalem albedinis. Item lumen in aere habet transmutationem naturalem, quia realiter calefacit : quod esse non posset, nisi haberet esse naturale. Alii opinati sunt, quod lumen sit forma substantialis solis. Quod etiam falsum est : nam forma substantialis non est per se sensibilis; et etiam quod uni est accidens, nulli exstat substantia. Lumen ergo, ut testatur Damascenus, est qualitas corporis lucidi, sicut et calor corporis calidi.
Insuper, de productione lucis, de qua scriptum est, Dixit Deus, Fiat lux, est diversa Sanctorum positio.2 Augustino enim videtur non esse rationabile, Moysen omisisse spiritualium substantiarum creationem : idcirco, sicut per cœlum, de quo dicitur, In principio creavit Deus cœlum, intelligit spiritualem creaturam informem;3 sic per lucis productionem intelligit ejusdem creaturæ formationem, quæ est adhæsio ejus ad Deum. Alii Sancti affirmant Moysen prætermisisse spiritualium productionem : cujus rationem diversimode tradunt. Basilius enim asserit Moysen a temporali initio sensibilium rerum inchoasse; angelos vero ponit ante sensibilem mundum creatos. Alii dicunt hoc ideo factum, quoniam Moyses loquebatur rudi populo, cujus infirmitati condescendit : quem etiam ab idololatria retrahere conabatur. Si autem scivissent esse substantias omni corporali creatura præstantiores, proni fuissent adorare eas. Nam solem et lunam et stellas colere proclives exstiterant. — Oportuit ergo et decuit lucem corpoream primo die fieri, tanquam primi corporis (scilicet cœli) formam, propter expulsionem tenebrarum, de quibus in opere primæ diei dicitur, Tenebræ erant super faciem abyssi;4 item, quia sine luce dies prima, imo nec dies esse potuit; item, quia lux est qualitas inferioribus superioribusque communis; et iterum, quia secundum Basilium, per lucem omnia manifestantur. Sic ergo lucis productio ad formationem seu distinctionem pertinet primæ diei. Nempe circa productionem corporalis creaturæ sacra Scriptura tria commemorat : primo, opus creationis, dum dicitur, In principio creavit Deus cœlum et terram;5 secundo, opus distinctionis, quum sequitur, Divisit lucem et tenebras, et aquas quæ sunt supra firmamentum, etc.;6 tertio, opus ornatus, dum dicitur, Fiant luminaria. — Demum hanc lucem primo die factam, aliqui dicunt fuisse nubem candidam, quæ postea sole creato in præjacentem materiam rediit. Sed hoc stare non potest, quia textus sacræ Scripturæ non commemorat nisi creationem rerum quæ postea perseverant. Unde alii dicunt, quod nubes illa adhuc permaneat sitque soli conjuncta, quamvis non appareat. Hoc quoque non sonat. Sic namque nubes illa superflue et sine causa maneret. Ideoque alii asseruerunt de nube illa solem esse factum; sed hoc nihil est, quia sol non est de natura elementari, quemadmodum ostensum est. Dicendum ergo cum beato Dionysio, quarto capitulo de Divinis nominibus, quod lux illa erat lux solis, sed fuit informis, quia ante quartam diem non est determinatam ac plenam virtutem sortita ad producendum particulares effectus. Sic ergo substantia solis primo die fuit, sed nondum perfecte illuminata. Unde in productione hujus imperfectæ lucis divisa et distincta est lux a tenebris tripliciter. Primo, quantum ad causam: nam in substantia solis erat causa lucis; in opacitate autem terræ, causa tenebrarum. Secundo, quoad locum: nam in uno hemisphærio erat lux, in alio tenebræ. Tertio, quantum ad tempus: in eodem namque hemisphærio pro una parte temporis exstitit lumen, et pro alia parte temporis tenebræ. — Cognoscendum quoque, quod secundum Basilium, in primo triduo erant lux et tenebræ, non per motum, sed per contractionem luminis et emissionem ejus. Sed contra hoc arguit Augustinus, quia nulla esset ratio hujus vicissitudinis emittendi contrahendique lumen. Nondum enim erant homines et animalia, quorum usui illa deservirent. Rursus, talis emissio et retractio non fuisset naturalis, sed miraculosa. In prima autem rerum creatione, non quæritur quid Deus possit, neque miraculum, sed quid rerum natura habeat. Dicendum ergo, quod duplex est motus in cœlo. Unus toti cœlo communis, qui causat diem et noctem: et iste videtur primo institutus. Secundus est motus in cœlo proprius, qui facit diversitatem annorum et mensium. Unde in prima die fit mentio solum de distinctione diei ac noctis; in quarta autem fit mentio de diversitate dierum, annorum ac temporum, factis luminaribus atque sideribus: de quibus scriptum est, Sint in dies et tempora et annos.78
Footnotes
Chapter 91 of 761