Skip to the text

Articulus 92

1. An firmamentum sit factum secundo die.

2. An sint aliquæ aquæ supra firmamentum.

  1. QUEMADMODUM autem Augustinus docet, duo observanda sunt in quæstionibus istis:1 primo, ut veritas Scripturæ inconcusse teneatur; secundo, ne quis nimis uni expositioni inhæreat dum Scriptura diversimode exponi potest. Quod ergo firmamentum secundo die factum describitur, diversimode potest intelligi, secundum quod diversa fuit de natura firmamenti opinio. Quidam namque, sicut Empedocles, dixit cœlum esse ex elementis compositum, sed ideo esse incorruptibile, quia lis non est in ipso, sed amicitia tantum. Secundum hanc opinionem dici posset simpliciter, quod firmamentum secundo die sit factum: sic enim tota ejus substantia fuisset primo die creata, ad quem creatio pertinet. Alii dixerunt firmamentum non esse ex elementis compositum, sed ejusdem naturæ cum elemento uno. Et sic Plato dixit ipsum esse de natura ignis. Secundum hanc vero opinionem dici convenienter non valet, quod firmamentum sit secundum substantiam suam secundo die factum. Hæc enim productio non fuisset ex præjacenti materia, sed creatio: et sic non pertinet ad opus distinctionis vel ornatus. Alii posuerunt cœlum esse specialis naturæ, ut Aristoteles : et sic multo minus factum esset quoad substantiam suam secundo die. Hoc enim fuisset per solam creationem. Aliqua tamen formatio ejus secundo die facta esse posset, quemadmodum quarto capitulo de Divinis nominibus Dionysius ait, quod lumen solis in primo triduo erat informe, et quarto die formatum. — Si autem dies isti exponantur, non secundum successionem temporalem, sed secundum ordinem naturæ, secundum intentionem Augustini; tunc secundum quamlibet opinionum istarum dici potest firmamentum secundo die factum. Iterum, id quod de firmamento scribitur, potest exponi non de firmamento in quo sidera fixa sunt, sed de illa parte aeris quæ condensatur in nubes, quæ propter spissitudinem aeris in illa parte firmamentum vocatur. Et hæc est expositio Basilii : quam Augustinus secundo super Genesim ad litteram laudat, et laude dignissimam nominat. Non est enim, inquit, contra fidem. Hoc enim erat studium Augustini, sacram Scripturam ab infidelium irrisione defendere, ne eis via credendi præcluderetur.

Intuendum etiam, quia id quod scriptum est, In principio creavit Deus cœlum et terram, diversimode exponitur. Chrysostomus enim dicit, quod Moyses primo quasi summarie præmisit quæ Deus fecit, et postmodum per partes explicavit : ac si quis dicat, Artifex iste fecit hanc domum; et postea subdatur, Primo posuit fundamentum, secundo statuit parietes, tertio erexit tectum. Et sic idem est cœlum quod in principio legitur factum, et firmamentum quod secundo die productum est. Potest quoque dici aliud et aliud cœlum primo die factum, et die secundo. Nam secundum Augustinum, cœlum primo die factum, est natura angelica informis; cœlum autem secundo die factum, est cœlum corporeum. Secundum Strabum vero et Bedam, cœlum primo die factum, est cœlum empyreum; sed cœlum secundo die factum, est cœlum stellatum.

A Secundum Damascenum autem, cœlum primo die factum, est nona sphæra, et primum mobile, secundum philosophos, quod movetur ab oriente in occidens; et cœlum secundo die factum, est cœlum sidereum. Item, secundum aliam expositionem quam tangit Augustinus, cœlum primo die factum, est cœlum sidereum; sed firmamentum secundo die factum, est spatium aeris in quo nubes condensantur : quod æquivoce dicitur cœlum, et ideo ad designandum æquivocationem, signanter scriptum est, Vocavit Deus firmamentum cœlum :2 sicut et antea dictum est, Vocavit Deus lucem diem;3 quum tamen dies proprie sit spatium seu durattio viginti quatuor horarum. Et idem in aliis observandum est, secundum Rabbi Moysen.

  1. Denique, ut ait Augustinus secundo super Genesim ad litteram, Major est hujus scripturæ Geneseos auctoritas, quam omnis humani ingenii capacitas. Certissime ergo sciamus esse aquas super cœlos; sed quæ vel quales aquæ, non est adeo certum. Origenes enim intelligit per aquas has, spirituales substantias; sed hoc non placet Basilio. Sunt ergo ibi corporales aquæ; sed quales, diversimode traditur secundum quod firmamentum diversimode exponitur, vel diversæ esse naturæ perhibetur. Si enim per firmamentum accipiamus partem aeris spissiorem, tunc facile est ut dicamus aquas quæ sunt supra firmamentum, esse aquas vaporabiliter resolutas. Si autem dicamus firmamentum esse cœlum sidereum, tunc illæ aquæ possunt dici illius naturæ cujus est hoc cœlum. Unde qui dicunt cœlum esse de natura elementorum, dicere possunt aquas illas esse elementares. Qui autem asserunt cœlum esse specialis naturæ, affirmant has aquas quæ super cœlum sunt, esse non elementares, sed naturæ cœlestis : et sic per aquas intelligitur nona sphæra, quæ est sine stellis. Et dicitur aqueum, propter diaphaneitatem : sicut cœlum Beatorum vocatur empyreum, id est igneum, propter splendorem. Qui autem ponunt aquas elementares supra cœlum, possunt dicere quod non sint graves, sed subtiles; nec fluidæ, sed ad instar glaciei firmæ ac duræ: unde a quibusdam cœlum crystallinum dicuntur. Et ponunt ibi aquas, ad temperandum calorem cœlestium corporum, quæ ponunt esse de natura ignis; et ut ait Augustinus, hujus experimentum quidam sumpserunt, quod Saturnus est maxime frigidus ob vicinitatem ad aquas illas.

Footnotes

  1. Quæstio 68 ↩

  2. Gen. 1, 8. ↩

  3. Ibid. 5. ↩

Chapter 92 of 761