Articulus 93
An firmamentum dividat aquas ab aquis.
An etiam sint plures cœli, vel unum dumtaxat.
EX præcedenti vero multiplici expositione de firmamento et aquis, diversimode potest accipi quod dicitur firmamentum dividere aquas ab aquis. Nomine enim aquarum, Moyses aerem et ignem comprehendit: quæ expresse non nominat, quia non sunt adeo manifesta. Quidam autem dicunt, aquas quæ sunt supra firmamentum et eas quæ sub ipso sunt, esse ejusdem naturæ. Alii vero diversæ dicunt eas esse naturæ, sicut expositum est. Non est autem aliquo modo intelligendum sic, quasi extra cœlum sit corpus aqueum infinitum, sicut quidam philosophi arbitrabantur aquam esse corpus infinitum omniumque corporum aliorum principium.1
Porro circa numerum cœlorum videntur Chrysostomus et Basilius discordare. Chrysostomus enim ponit unum solum cœlum; et dicit quod in Scripturis dicuntur cœli pluraliter propter proprietatem linguæ Hebrææ, in qua hoc nomen, Cœlum, singulari numero caret. Basilius vero, et Damascenus eum sequens, ponunt plures cœlos. Hæc autem dissensio est magis vocalis quam realis. Chrysostomus namque accipit cœlum pro toto corpore: unde et aves cœli dicuntur. Sed quia in hoc corpore sunt multæ distinctiones, Basilius et Damascenus ponunt plures cœlos.
Advertendum ergo, quod cœlum in Scriptura tripliciter sumitur. Primo, proprie, pro corpore sublimi, luminoso actu vel potentia, et incorruptibili. Sicque ponuntur tres cœli: quorum primum, videlicet empyreum, est totaliter lucidum; secundum vero aqueum, est omnino diaphanum; tertium, puta sidereum, est partim lucidum, partim diaphanum: et dividitur in octo sphæras (quarum suprema est stellarum fixarum, deinde septem sphæræ planetarum), quæ dicuntur octo cœli. — Secundo, dicitur cœlum propter participationem quamdam proprietatum cœlestium, videlicet luminositatis actu vel potentia seu sublimitatis. Et sic Damascenus nominat totum spatium ab aquis usque ad orbem lunæ, unum cœlum, puta aerium. Sunt ergo, secundum eum, tres cœli, videlicet aerium, sidereum, et sine stellis cœlum: de quo intelligitur quod
C Apostolus se ait raptum usque ad tertium cœlum. Istud vero spatium ignem et aerem continet, et in utroque est regio quædam superior, et quædam inferior.2 Ideo Rabanus hoc cœlum aerium in quatuor cœlos distinxit: supremam ignis regionem vocans cœlum igneum; inferiorem, cœlum olympium, a monte Olympo altissimo; supremam vero aeris regionem vocat cœlum æthereum, propter inflammationem;3 inferiorem, cœlum aerium. Sic ergo Rabanus ponit septem cœlos corporeos. — Tertio, dicitur cœlum propter spiritualem altitudinem et lucem. De quo dixit diabolus: In cœlum conscendam, id est ad Dei æqualitatem. Nam et spiritualia bona cœlestia, in quibus requies Beatorum consistit, cœli dicuntur, ut dicit Augustinus, illud exponens: Merces vestra magna est in cœlis, id est in cœlestibus bonis. Quidam vero ponunt triplex cœlum, videlicet naturale, supernaturale, et intellectuale: ad quod, secundum Augustinum, raptus est Paulus.
Footnotes
Chapter 93 of 761