Skip to the text

Articulus 94

  1. De congregatione aquarum. 2. Et de productione plantarum.

  2. CONGREGATIO demum aquarum aliter secundum Augustinum exponitur, aliterque secundum alios Sanctos.1 Augustinus enim non ponit in productione rerum temporalia intervalla, sed solum prioritatem naturalis ordinis, prout imperfectum præcedit perfectum. Unde secundum eum, quod dicitur, Congregentur aquæ in unum locum et appareat arida, non ita accipiendum est quasi aqua ante operuisset terram, fuissetque elementorum confusio:2 sed quod materiæ corporali impressa est forma substantialis aquæ, per quam aqua naturalem suum motum sortitur; et quod materiæ impressa est forma substantialis terræ, per quam competit terræ videri: ita ut dicatur, Appareat arida, id est, videatur terra; non tamen informitas formationem secundum tempus præcessit. Et simili modo exponit de formatione firmamenti secundo die facti. Verumtamen, secundum alios Sanctos qui ponunt informitatem materiæ (id est carentiam, non formæ substantialis sed distinctionis et ornatus) temporaliter formationem præcessisse materiæ, discoopertio terræ per remotionem et congregationem aquarum in unum locum localem, et tertio die per successionem, completa est. Sicut ergo aqua secundo die distinctionem ac formationem accepit, firmamento facto et inter aquas dividente; sic tertio die terra distincta est, aquis ablatis. Primo autem die cœlum formationem accepit per lucis productionem. Quamvis vero tota terra dicatur aquis cooperta, tamen potuit aqua in una parte terræ colligi, et in altiorem elevationem uniri. Et facta est discoopertio terræ, ut animalia in ea possent habitationem tutam habere.

  3. Præterea, sicut præhabitum est, duplex fuit informitas terræ. Una propter operturam aquarum: propter quam dicitur, Terra erat inanis, vel invisibilis.3

Et hæc ablata est per congregationem aquarum. Secunda fuit terræ informitas, sterilitas: propter quam dicitur fuisse vacua, vel incomposita, id est non ornata germinibus. Hæc vero ablata est etiam tertio die, quum dicitur: Protulit terra (vel, producat terra) herbam virentem.4 Productionem autem plantarum Augustinus exponit causaliter: sic quod tunc data est terræ virtus propagandi similia ex similibus; quamvis primo die plantæ productæ sunt, sicut et aliæ rerum species. Alii autem Sancti asserunt non esse factas plantas vel germina terræ ante tertium diem. Augustinus vero suam sententiam roborat:5 primo quidem, auctoritate sacræ Scripturæ. Dicitur enim Geneseos secundo: Istæ sunt generationes cœli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Deus cœlum et terram, et omne virgultum, antequam oriretur in terra. Hæc ergo facta sunt in terra, antequam orirentur ex ea. Probat etiam dictum suum ratione. Nam in illis diebus primis Deus fecit opera sua, a quibus postea requievit. Non autem requiescit modo producere plantas per modum propagationis, sicut nec alia genera rerum. Producere autem plantas ex terra, ad propagationem spectat: a quo Deus non cessat. — Sciendum vero, quod spinæ et tribuli oriebantur in terra antequam dictum est, Maledicta terra in opere tuo; sed tunc non producebantur homini in pœnam, ut modo: et ideo scriptum est, Spinas germinabit tibi.6

Footnotes

  1. Quæstio 69. ↩

  2. Gen. 1, 9. ↩

  3. Gen. 1, 2. ↩

  4. Ibid. 11, 17. ↩

  5. Ibid. 11, 4, 5. ↩

  6. Ibid. 18. ↩

Chapter 94 of 761