Skip to the text

Articulus 95

  1. De productione luminarium cœli. 2. De fine productionis eorum. 3. Et an sint animata.

  2. SICUT autem ostensum est, in ipsa rerum creatione fit mentio de productione trium, videlicet cœli, terræ, et aquæ:1 quæ in principio facta sunt et per tres dies distincta.2345 Primo enim die, distinctum seu formatum est cœlum per productionem lucis. Secundo die, formata seu distincta est aqua, quando firmamentum factum est in medio aquarum, et dividens eas. Tertio die, formata est terra, aquis in mare collectis, quando apparuit arida. Conformiter, in tribus diebus hæc tria ornata sunt. Primo enim die ornatus, qui est quartus in ordine septem dierum, facta sunt luminaria cœli, videlicet sol et luna ac sidera quæ moventur in cœlo. Secundo die, qui est quintus in ordine dierum, factæ sunt aves et pisces, ad ornatum medii elementi, id est aquæ et aeris : quæ accipiuntur pro eodem, quia sub uno intelligitur aliud. Hæc enim moventur in aqua et aere. Tertio die ornatus, qui est sextus, producuntur animalia quæ moventur in terra ad ornatum ipsius. Differt autem ornatus a forma causæ vel distinctione. Nam distinctio est per intrinsecam formam, vel substantialem, vel accidentalem. Ornatus autem fit per quædam extrinseca : sicut homo ornatur vestimento. — Nunc vero sæpe prætactum est quomodo secundum Dionysium, luminaria cœli quarto die facta dicantur, non quantum ad substantiam suam, sed quia tunc perfectam lucem atque virtutem ad determinatos effectus sortita sunt. Ante enim erant imperfecta, et solum habebant communem virtutem incompletamque lucem. Et in hoc Augustinus cum aliis Sanctis concordat. Dicit quoque Chrysostomus, quod Moyses ideo de luminaribus a principio non fecit mentionem, quatenus populum ab idololatria revocaret : ostendens ea non esse deos, ex quo a principio non fuerunt. Sciendum vero, quod secundum Ptolemæum, luminaria non sunt fixa in orbibus suis, sed habent motum seorsum. Unde Chrysostomus dicit, quod Deus posuit ea in firmamento, non quod essent ibi fixa, sed ut essent in eo, quemadmodum posuit hominem in paradiso ut in eo esset. Secundum autem Aristotelem, stellæ sunt fixæ in cœlo, nec moventur nisi motu sphærarum.

Dicitur etiam luna unum magnum luminare, quamvis stellæ sint ea majores, quia virtute et efficacia major est, quanquam non mole.

  1. Præterea, ante ostensum est, quomodo aliquid dicitur factum propter propriam actionem, vel propter aliam creaturam, vel propter decorem universi, vel propter gloriam Dei. Sed Moyses assignans causam productionis luminarium, illam solummodo ponit, qua sunt propter alias creaturas, videlicet propter hominem : voluit enim populum a cultu eorum retrahere. Deserviunt autem luminaria cœli : Primo, quantum ad visum, quo homo maxime indiget. Et ideo dicitur : Ut luceant in firmamento, et illuminent terram.6 Secundo, quantum ad vicissitudines temporum, quibus fastidium tollitur, et necessaria victui procurantur. Unde dicit : Ut sint in tempora et dies et annos.7 Tertio, quoad opportunitatem negotiorum et operum, prout ex luminaribus cœli accipitur significatio pluviosi temporis vel sereni.8 Idcirco addidit :9 Et sint in signa. Est quoque probabile, quod luna sit plena producta : sicut et herbæ et homo in suo genere perfecta causata sunt.

  2. Insuper, circa animationem cœlorum vel luminarium, diversa fuit opinio apud philosophos, et etiam apud theologos. Refert enim Augustinus octavo decimo de Civitate Dei, Anaxagoram apud Atherienses factum reum, quia asseruit solem non esse nisi lapidem ardentem, negans eum esse deum vel aliquid vivum. Platonici vero ponunt corpora cœlestia animata. Similiter inter doctores christianæ fidei, Origenes posuit corpora cœlestia animata. Idem videtur sentire Hieronymus, exponens illud Ecclesiastæ primo : Lustrans universa per circuitum pergit spiritus.10 Basilius vero et Damascenus dicunt oppositum. Augustinus autem secundo super Genesim ad litteram et in Enchiridio, istud sub dubio derelinquit. Asserit tamen ea societatem habere cum angelis, si sunt animata. — Agnoscendum ergo, quum materia sit propter formam, quod non unitur forma materiæ nisi propter propriam perfectionem potissime. Operatio autem animæ cœlestis non est vegetativa: quia corpus cœli incorruptibile est. Nec est sensitiva. Omnes enim vires sensitivæ præsupponunt tactum, et fundantur in eo: qui cœlo non competit. Nulla ergo actio animæ competere potest animæ cœli, nisi movere et intelligere.

Appetere enim sequitur apprehensionem. Intellectualis autem actio non indiget corpore, nisi dum ei phantasmata a viribus sensitivis præbentur. Nunc vero dictum est, quod vires sensitivæ non competant animabus cœlorum vel siderum: ergo nec propter intellectualem operationem uniuntur corporibus, sed propter actum movendi dumtaxat. Ad hoc vero quod aliquid aliud moveat, non oportet quod uniatur ei ut forma intrinseca, sed per contactum virtutis, quemadmodum motor unitur mobili, ut nauta navi. Itaque per hoc, quod aliqui ponunt corpora cœlestia animata, nihil datur intelligi nisi quod spirituales substantiæ uniuntur eis, sicut motores mobilibus: quod alii quoque non negant. Imo hoc Augustinus tertio de Trinitate manifeste fatetur. Unde elucescit, quod inter eos qui ponunt prædicta corpora animata et alios, non est magna discordia, sed potius differunt in voce quam in re ipsa. — Quamvis ergo forma intrinseca corporis cœlestis non dicatur vitalis, nec ceteris vitalibus formis simpliciter dignior; est tamen perfectissima aliarum formarum, secundum communem rationem formæ, eo quod totam capacitatem suæ materiæ repleat. Quamvis etiam motus cœli non sit ab anima, est tamen primus motus et naturalis cœlo. Est enim a motore conjuncto per virtutis appropriationem et contactum, ipsumque corpus cœleste naturaliter mobile est a tali motore.

Footnotes

  1. Quæstio 70. ↩

  2. Ibid. iii, 17. ↩

  3. Ibid. ii, 4, 5. ↩

  4. Gen. i, 2. ↩

  5. Gen. i, 9. ↩

  6. Gen. 1, 15. ↩

  7. Ibit. 14. ↩

  8. Ibid. 14. ↩

  9. Ibidem. ↩

  10. Eccle. 1, 6. ↩

Chapter 95 of 761