Articulus 96
De opere quintæ diei.
NUNC paulo ante declaratum est, quemadmodum tres dies sunt in quibus ornata sunt illa quæ præcedentibus tribus diebus formata sunt.1 Unde, quemadmodum quarta die ornata sunt corpora superiora per productionem luminarium cœli; sic quinta dies correspondet operi secundæ diei, in qua per productionem firmamenti aquæ a se invicem sunt distinctæ, secundum sensum præexplanatum. Sic ergo quinta die ornatum est medium elementum, id est aer et aqua: aer per avium productionem, aqua per piscium procreationem. Tunc enim aves et pisces verbo Dei ex aqua formata sunt: vel secundum actum, secundum aliquos Sanctos; vel virtute, secundum Augustinum, secundum quem tunc data est elementis virtus, ut ex eis animalia generari possent: sic quod elementum est materiale principium generationis animalium.
Requiritur autem particulare agens in continuatione generationum perfectorum animalium. — Sciendum autem, quod aves et pisces dicuntur generata ex aqua. Tamen elementum terræ dominatur in eis secundum quantitatem: considerando animalia illa secundum quod sunt quædam mixta. Oportet enim terram abundare in mixtione corporum animalium, quatenus contemperatio elementorum fieri possit. Sed considerando animalia secundum aptitudinem ad motum, sic affinitatem habent cum elementis in quibus moventur: et sic dicuntur facta ex aqua. Moyses namque de aere apertam mentionem non facit, quoniam invisibilis est. Tamen connumeratur aliis implicite. Nam quoad partem sui inferiorem, includitur nomine aquæ; sed quantum ad partem superiorem, datur intelligi nomine cœli. Inter aves autem et pisces sunt quædam animalia media, cum utrisque convenientia: ut vituli marini, qui pedes habent et super terram gradiuntur. Natura enim non transit a distanti in distans, nisi per media. Sed ista animalia sub illis comprehenduntur cum quibus magis conveniunt.
Footnotes
-
Quæstio 71. ↩
Chapter 96 of 761