Skip to the text

Articulus 97

De opere sextæ diei.

EX prædictis constat, quod sicut ornatus qui quinta die peractus est, correspondet formationi seu operi secundæ diei:1 sic sexta die facta sunt quæ infimum elementum, videlicet terram, ornant, ut sunt animalia terrestria; et correspondet operi tertiæ diei, in qua terra aquis nudata apparuit arida. Dicit autem Basilius, quod animalia terrena sint piscibus digniora, quoniam pisces carent memoria. Sed Augustinus hoc improbat. Unde dicendum, quod bestiæ terræ digniores sunt avibus et piscibus, propter modum generationis. Aves enim et pisces generant ova; hæc vero animalia generant animalia. Per jumenta autem et pecora intelliguntur animalia domestica; per bestias vero, animalia sæva, ut ursi, leones. Per reptilia autem, animalia non habentia pedes, vel certe breves pedes, ut lacertæ et tortusæ*.2 Quædam vero animalia terrestria sub nullo horum continentur, ut cervi et capreæ: idcirco additum est in littera, Et quadrupedia.3 Animalia quoque venenosa homini ante peccatum noxia non fuissent; nec sunt naturaliter mala, quamvis sint particulari bono contraria. Nam ad decorem universi pertinent, et occultas commoditates habent Creatori notas, nobis sæpe ignotas. Quod quia Manichæus non advertit nec scivit, imprudenter Deum veteris legis blasphemavit.*

Footnotes

  1. Quæstio 72. ↩

  2. *tortucæ* ↩

  3. Cf. Gen. 1, 24, juxta LXX. ↩

Chapter 97 of 761