Articulus 98
De consummatione operum. 2. De requie Dei. 3. De sanctificatione et benedictione septimæ diei.
SEPTIMA autem die complevit Deus seu perfecit opus suum.1 Est vero duplex rei perfectio. Una est formalis, prout res habet ea quæ ad suæ substantiæ perfectionem concurrunt. Et sic universum septima die perfectum est: habuit enim tunc omnes species rerum. Alia autem est perfectio rei finalis, secundum quod res finem suum attingit. Finis vero quandoque est operatio rei, ut finis intellectus est contemplatio. Quandoque est aliquid quod per operationem efficitur, sicut finis ædificationis est domus. Et hanc perfectionem sortietur mundus in fine sæculi, dum intellectualis creatura fuerit perfectam felicitatem adepta. Nam ceteræ creaturæ ad intellectualem finaliter ordinantur. Prima ergo perfectio pertinet ad naturam, secunda ad gratiam. Complevit ergo Deus septima die opus suum, non novam creaturam condendo, sed creata administrando atque ad debitum finem movendo. Alia autem translatio habet: Sexta die. Et hoc potest stare. Nam sexta die consummatio integritatis secundum naturam seu essentiam cœpit, sed consummatio secundum operationem, ad septimam pertinet diem. Omnia demum quæ postea facta sunt in operibus sex dierum, aliquo modo præcesserunt. Vel enim materialiter præexstiterunt, ut Eva, quæ de costa Adæ formata est; vel causaliter, ut individua quæ nunc quotidie generantur; vel in principiis suis activis, ut animalia quæ ex putrefactione causantur per virtutem cœlestium corporum; vel secundum similitudinem, ut animæ hominum, quæ assimilantur angelis, et incarnatio Christi, cujus figura fuit beatitudo Sanctorum a principio beatitudinis angelorum.
Denique patet per hæc, quomodo Deus requievit septima die. Quies enim opponitur labori et motui. Deus autem operando non laborat: et septima die ab operatione cessavit, quia quidquid interim fecit, aliquo modo præcessit. Ipse etiam Deus rebus non indiget: et ideo non in eis, sed ab eis in se ipso, id est sui ipsius fruitione, quievit.
Præterea benedictio septimæ diei competit. Tunc enim res sibi similia produxerunt, et Deus tunc movere eas cœpit ad proprios fines. Sanctificatio quoque convenit septimæ diei: nam in ea Deus in se ipso ab operibus requievit. In hoc autem sanctificatio rerum consistit, quod in Deo quiescunt. Sciendum autem, quod bonum de quo in singulis diebus fit mentio, pertinet ad naturæ institutionem; benedictio vero septimæ diei, ad naturæ institutæ propagationem.
Footnotes
-
Quæstio 73. ↩
Chapter 98 of 761