Articulus 99
De sufficientia prædictorum dierum. 2. An etiam sint unus dies vel plures. 3. Et de quibusdam modis loquendi quibus Scriptura utitur describendo opera sex dierum.
RATIO denique sex dierum ex præostensis clarescit.1 In principio enim creata sunt cœlum et terra et abyssus, et ipsum cœlum formatum atque distinctum est primo die per lucis productionem. Secundo die aquæ formatæ divisæque sunt, firmamento in medio earum producto, secundum sensum præinductum. Tertio die terra formatur, id est, distinguitur aquis in mare collectis. Quarto autem die primum horum trium ornatur, videlicet cœlum, quinto medium, sexto ultimum, sicut frequenter præhabitum est. Augustinus tamen aliter exponit primum diem, dicens in ipso factum cœlum, id est spiritualem creaturam. Perfectio ergo operum Dei correspondet perfectioni senarii numeri, ex partibus suis aliquotis simul junctis constantis.
Denique, ut nunc ubertim prætactum est, Augustinus affirmat hos septem dies esse unum diem, septempliciter rebus præsentatum. Secundum aliquos vero expositores, fuerunt septem dies successive sequentes. Et hæ expositiones multum distant, si ad litteram Genesis referantur. Nam secundum Augustinum, per diem intelligitur angelicæ mentis cognitio: ut sit primus dies, primi divini operis cognitio; secundus dies, cognitio secundi operis: et sic de aliis. Dicitur quoque unumquodque opus factum in aliquo die, quoniam nil fit in rerum natura quod non primo innotescat menti angelicæ per impressionem illuminationis divinæ. Unde septem dies distinguuntur secundum naturalem ordinem rerum cognitarum. Cognitio autem angelica proprie dies dici potest, quoniam lux, quæ est causa diei, in spiritualibus proprie invenitur. — Si vero hæ duæ positiones referantur ad modum productionis rerum, parum differunt. Nam per terram et aquam primo creatam, intelligit Augustinus materiam primam corporalem omnino informem; per productionem autem firmamenti et congregationem aquarum apparitionemque aridæ, intelligit impressionem formarum in materiam corporalem. Alii vero Sancti, per terram et aquas primo productas, intelligunt ipsa mundi elementa, sub propriis substantialibus formis creata, nondum tamen distincta neque ornata. Item productionem plantarum et animalium alii ponunt factam in actu per successionem dierum. Augustinus autem ponit illa facta in opere sex dierum potentialiter tantum. Sed quia Augustinus ponit opera sex dierum simul facta, sequitur idem modus productionis rerum: quia secundum utrosque, in prima rerum productione materia erat sub substantialibus formis elementorum. Iterum, secundum utramque positionem, plantæ et animalia non erant in actu in prima rerum productione. Differunt autem in quatuor: nam secundum aliquos Sanctos, post productionem primam creaturæ, fuit tempus aliquod in quo non exstitit lux; item fuit tempus in quo non erat firmamentum formatum; item, in quo non erat terra aquis discooperta; et in quo non erant luminaria cœli formata. Quod autem Ecclesiastici octavo decimo scriptum est, Qui vivit in æternum creavit omnia simul, sonat pro Augustino;2 sed alii ita intelligunt, quod omnia sint simul facta quantum ad informem rerum substantiam, non tamen quantum ad formationem, quæ postea inducta est per distinctionem atque ornatum.
Insuper, secundum Augustinum, in prima rerum creatione et in opere distinctionis atque ornatus, commemoratur persona Filii Dei: tamen diversimode. Nam creatio respicit informem rerum substantiam, et ergo dictum est, In principio, id est in Filio, creavit Deus cœlum et terram:3 ita quod Filius designatur solum nomine principii. Sed distinctio et ornatus est per determinatas impressiones formarum. Ideoque in illis operibus quæ ornatum vel distinctionem respiciunt, Filius insinuatur nomine Verbi, quemadmodum legitur: Dixit Deus, Fiat hoc, vel, Producat terra.
Rursus, secundum Basilium, Moyses primo non exprimit nisi cœlum et terram, quatenus per hæc duo extrema intelligantur et media. Item, Spiritus Sanctus est amor. Deus autem amat creata ad duo: primo, ut sint; secundo, ut maneant. Propter primum dicitur: Spiritus Domini (id est Spiritus Sanctus, qui est amor) ferebatur super aquas (id est materiam informem, secundum Augustinum, vel corpus elementare, secundum alios), eo modo quo voluntas vel amor artificis fertur super materiam aliquam, ut ex ea aliquid formet.4 Propter secundum autem adjectum est, Vidit Deus quod esset bonum: in quo innuitur quædam complacentia Dei creatoris in re facta.5
Unde tam in opere creationis quam formationis, insinuatur trinitas Personarum. Nempe, in opere creationis, per hoc quod dicitur Deus, intelligitur Pater; per principium, Filius:6 omnia enim per ipsum facta sunt; per Spiritum Domini qui ferebatur super aquas, accipitur Spiritus Sanctus. In opere quoque formationis, Pater accipitur per dicentem; Filius autem intelligitur in verbo dicentis; Spiritus Sanctus in complacentia facientis, de qua subditur: Vidit quod esset bonum. Iterum, per hoc quod dicitur, Fiat, intelligit Augustinus esse rerum in Verbo; per hoc quod dicitur, Factum est, esse earum in mente angelica; per hoc quod dicitur, Fecit Deus, esse rerum in propria natura.
Demum in opere secundæ diei, non dicitur, Vidit Deus quod esset bonum: quia divisio aquarum tunc incepit, et tertio die completa est; vel quia per firmamentum intelligitur aer nubilosus. Et has causas ponit Rabbi Moyses. Alii ponunt rationem mysticam: nam binarius ab unitate recedit. Secundum Basilium quoque, Spiritus Domini ferebatur super aquas, id est, fovebat et vivificabat aquam, dans ei virtutem causalem atque vitalem. Plurima enim animalium genera generantur in aqua, et semina rerum sunt humida. Denuo in descriptione dierum præmittitur vespere, et mane sequitur: quia tunc dies a luce incepit; et sic prior erat terminus lucis, videlicet vespere, quam terminus tenebrarum et noctis, qui est mane. Item in descriptione primi diei non dicitur, Dies primus, sed, unus: ad designandum certum spatium naturalis diei, videlicet viginti quatuor horas; vel, ut designetur diem consummari per reditum solis ad idem signum.
Footnotes
Chapter 99 of 761