Articulus 100
An anima sit corpus. 2. An anima humana sit subsistens. 3. An animæ brutorum subsistant. 4. Et an homo sit sua anima.
NUNC de homine, qui ex corporali ac spirituali substantia constat, dicendum est, postquam de spirituali et corporali creatura sigillatim determinatum est. Sciendum ergo animam non esse corpus. Anima enim est principium primum vitæ et motus in animali et vivo. Non enim quodcumque principium vitalis operationis est anima: sic namque oculus esset anima, quum sit principium visionis. Corpus autem non potest esse principium vitæ et motus, in quantum est corpus, quia sic omne corpus esset principium vitæ et motus; sed in quantum est tale corpus. Quod autem sit tale corpus, non habet nisi ab actu seu forma. Anima ergo, quæ est actus seu forma per quam corpus est tale, ut sit principium vitæ vel motus, non est corpus, sed corporis forma: quemadmodum calor, qui in igne est calefactionis principium, non est corpus, sed corporis actus seu qualitas. Unde patet error antiquorum philosophorum, qui putabant non esse aliquid nisi corporale atque sensibile. Anima autem movetur in corpore, non per se, sed per accidens, per motum totius. Anima quoque tangit proprium corpus, non utique contactu corporis, sed virtutis.
Denique anima intellectiva est res per se subsistens. Sicut enim competit alicui esse, sic competit ei agere. Operatio autem intellectiva est sine communione corporis, quia non exercetur per organum corporale. Intellectus enim cognoscitivus est omnium corporum. Si autem haberet in sua natura vel organo naturam alicujus rei materialis, illa materia corporalis impediret cognitionem ceterorum: sicut videmus quod infirmus cujus lingua infecta est amaro humore atque cholerico, nil valet dulce percipere. Intellectus ergo est immaterialis in sua natura; nec est virtus inhærens organo materiali, quum sit omnium receptivus. Potentia vero non est dignior neque præstantior essentia a qua fluit. Anima ergo intellectiva in sua essentia non est corpori obligata, neque immersa, in quantum est rationalis: tamen informat ipsum tanquam forma intrinseca, quia in aliquibus viribus suis et actibus communicat corpori. Quod autem Philosophus primo de Anima dicit: Qui dicit animam intelligere, simile est quasi dicat eam texere; non ait secundum propriam opinionem, sed illorum qui ponebant intelligere quoddam moveri. Vel hoc ideo dixit, quia anima non est hoc aliquid, vel subsistens tanquam res perfecta in natura specifica, quum sit pars hominis.
Porro antiqui philosophi inter sensum et intellectum non distinxerunt, sed utrumque principio corporali adscripserunt. Plato autem intellectum a sensu discrevit; sed utrumque dixit competere incorporali principio, id est ipsi animæ secundum se. Unde secundum eum, animæ brutorum sunt subsistentes. Aristoteles vero asseruit, inter vires animæ solum intellectum sine corporeo organo agere; operationes vero sensitivas exerceri per organum corporale. Fiunt enim secundum corporis immutationem: nam in videndo immutatur pupilla. Anima igitur sensitiva non operatur per se, neque subsistit in se. Unde in libro de Ecclesiasticis dogmatibus dicitur: Solum hominem credimus habere animam substantivam; ceterorum autem animalium animæ non sunt substantivæ.
Præterea quidam ponentes materiam non esse de essentia speciei, nec partem ejus, sed solum partem individui, concedere possunt quod anima sit homo, non tamen quod anima sit hic homo. Hoc autem stare non potest. Homo enim est de essentia speciei: quod definitio ejus significat. Materia autem est de ratione seu definitione naturalium rerum, secundum Philosophum. Et sicut de ratione hujus hominis est, esse compositum ex individuali materia et hac anima; sic de ratione hominis in communi est, quod constet ex anima et corpore. Non ergo est homo anima, sed utrumque simul. Unde nonodecimo de Civitate Dei Augustinus commendat Varronem, qui hominem dixit esse nec animam nec corpus, sed ex utroque constare. Si autem operatio sensitiva esset propria animæ, ut Plato asseruit, tunc anima esset homo, et homo esset anima utens corpore. Hoc est unumquodque quod operatur actiones ipsius: nam unius atque ejusdem cujus est actio, est etiam esse. Nunc vero ostensum est, quod sentire non est animæ proprium, sed totius compositi. Sequitur ergo quod anima non sit homo. Verumtamen, quoniam res id esse dicitur, quod est principale in ipsa; ideo quandoque anima dicitur homo, juxta illud Apostoli secundæ ad Corinthios quarto: Licet is qui foris est noster homo corrumpatur, tamen is qui intus est renovatur de die in diem.1 Nam secundum veritatem, anima est principale in homine. Secundum multorum autem opinionem carnalium, corpus vel pars sensitiva est principale in homine. Sic ergo patet cur dicat Aristoteles, quod homo est maxime suus intellectus.
Footnotes
-
II Cor. iv, 16. ↩
Chapter 100 of 761