Skip to the text

Articulus 101

  1. An anima componatur ex forma et materia. 2. An sit incorruptibilis. 3. Et utrum sit ejusdem speciei cum angelo.

  2. DENIQUE anima non est composita ex forma et materia. Est enim de ratione animæ, quod sit corporis forma. Vel ergo est forma secundum se totam: et sic pars ejus non est materia, quum materia non sit aliquid de essentia formæ. Vel, secundum partem suam: et sic illa pars erit anima, et materia quæ est pars ejus, erit primum informatum ab anima. Item, anima intellectiva recipit species rerum immaterialiter et universaliter, non individualiter: aliter non posset naturas rerum absolute et communiter cognoscere, sed individualiter tantum, quemadmodum sensus. Anima ergo intellectiva non est ex forma et materia composita. Unumquodque enim recipit aliud secundum modum suæ naturæ. Non tamen anima est actus purus vel penitus simplex: nam esse suum participatum est, aliudque ab ejus essentia; et sic habet quod est et quo est. Nam esse rei est quo est, quod ipsa creata essentia a Deo accepit.

  3. At vero anima intellectiva incorruptibilis est. Quidquid enim corrumpitur, vel per se corrumpitur, vel certe per accidens. Dictum est autem, quod unicuique competit corrumpi, generari vel fieri, sicut esse vel subsistere. Et ergo formæ materiales et accidentales quæ per se non subsistunt, corrumpuntur per accidens: ut animæ brutorum. Ostensum est quoque animam intellectivam per se subsistere, quum habeat operationem supra materiam elevatam. Non ergo corrumpitur per accidens. Sed si corrumpitur, hoc erit per se; sed sic corrumpi non potest: quod enim convenit rei secundum se, hoc competit sibi naturaliter, nec separabile est ab ea. Formæ autem per se subsistenti competit esse secundum se: ergo habet incorruptibile esse: non enim potest separari a se. Ipsa corruptio autem causatur ex separatione unius ab alio. — Imo, quamvis anima esset composita ex forma atque materia, adhuc esset incorruptibilis. Non enim invenitur in aliquo corruptio, nisi contrarietas sibi insit. Et ergo corpora cœlestia sunt incorruptibilia. Materia autem animæ nullo modo posset habere contrarietatem in se. Anima enim recipit omnia sine contrarietate: rationes namque contrariorum in intellectu non sunt contrariæ, sed contrariorum est una scientia. — Rursus, naturale desiderium non potest frustra inesse. Anima autem intellectiva naturaliter semper esse appetit: appetitus enim sequitur apprehensionem. Et ergo, sicut intellectus apprehendit ipsum esse secundum se et absolute, sic appetitus desiderat ipsum. Anima ergo rationalis immortalis est.

  4. Porro anima non est unius speciei cum angelo. Ante enim ostensum est, quod in substantiis incorporeis non potest esse multitudo individuorum sub una specie, et quod tot sunt in substantiis separatis species, quot supposita: quæ ante plenius probata sunt. Ex quibus etiam error Origenis innotescit, qui animam et angelum posuit ejusdem speciei: cujus positio superius recitata atque destructa est. Anima autem non est proprie species, sed pars speciei; nec est hypostasis, quum non habeat esse completum nisi in toto composito.

Chapter 101 of 761