Skip to the text

Articulus 102

1. Utrum intellectivum principium unitur corpori ut forma. 2. Et an sit unus intellectus in omnibus.

  1. ANIMA porro intellectiva est intrinseca substantialisque forma corporis.1 Idem enim est principium essendi et operandi, quoniam nihil agit nisi secundum quod est in actu. Experitur autem homo se habere actionem intellectualem et rationis discursum : est ergo in homine quoddam formale intrinsecumque harum actionum principium. Hoc autem principium dicitur anima intellectiva. Ipsa ergo est hominis forma, et corporis actus. Et ista est ratio Aristotelis secundo de Anima. Nec potest dici, ut Plato dixit, quod homo experitur se intelligere, quoniam anima intellectiva quæ intelligit est homo : nam idem homo qui se sentit vel percipit sentire, percipit se intelligere : sentire vero non est animæ tantum, sed totius compositi.

Averroes autem dixit intellectum possibilem nobis uniri, non quasi perfectionem vel formam intrinsecam, sed esse substantiam separatam, quæ unitur corpori per speciem intelligibilem : cujus est duplex subjectum, secundum eum, videlicet ipsa phantasmata quæ sunt in organis interiorum sensuum, et intellectus possibilis. Sed ob hanc unionem homo non intelligeret, sed intelligeretur ab intellectu possibili separato : quia ut dicit Philosophus tertio de Anima, sicut se habent species coloris ad visum, sic se habent species phantasmatum ad intellectum possibilem. Ex hoc autem quod species coloris in pariete exsistentis conjungitur visui, non videt paries, sed videtur. Ergo ex hoc quod species phantasmatum in homine exsistentium sunt in intellectu possibili, non intelligit homo, sed intelligitur solum. — Quidam autem dixerunt, quod homo intelligit, quoniam anima unitur corpori, ut motor mobili. Sed hoc vanum est. Si enim non sit intellectivum principium forma hominis, tunc est extra substantiam ejus. Intelligere autem est actio in ipso intelligente quiescens : non ergo transit in hominem, neque denominat eum. Ostensum est etiam quod anima intellectiva non posset esse corporis forma, si ponatur ex forma atque materia esse composita. — Dicit tamen Philosophus, quod intellectus est separatus : videlicet quia non est virtus agens per organum corporale, ut visus. Tamen essentia animæ est immediata corporis forma : non sic immersa ut aliæ formæ naturales, sed secundum aliquid supra corpus elevata, prout participat quiddam divinum, scilicet intellectum, per quem communicat cum substantiis separatis. Anima enim rationalis est summa ac ultima forma naturalis, ad quam consideratio naturalis philosophi terminatur. Est nihilo minus forma corporis, in quantum est terminus naturalis generationis. Homo enim generat hominem, et sol, secundum Aristotelem. Anima quippe intellectiva habet esse tantæ plenitudinis, ut ipsa in se ipsa subsistat secundum suum supremum, et tamen corpori uniatur, et suum esse illi communicet, secundum quod corpus capere potest. Et ergo esse animæ non est corruptibile, sicut aliarum formarum.

  1. Porro, si anima intellectiva sit ipse homo, vel pars hominis, certum est quod intellectus possibilis multiplicetur secundum diversitatem particularium hominum. Quocumque autem modo uniatur homini, sequitur ipsum multiplicari. Est enim intellectus principalior perfectio hominis, et reliquæ sensitivæ potentiæ cum organis speciebusque suis ei deserviunt. Unde comparatur ad eas sicut agens principale ad agens instrumentale. Si ergo intellectus sit unus, quantumcumque sint multa quibus unitur et quasi instrumentaliter utitur, actio intellectiva seu ipsum intelligere non erit nisi unum. Nam dum principale agens est unum, quamvis instrumentalia agentia sint diversa, non est nisi unum agens, licet sint plures actiones : ut quum homo duo vel plura manibus suis tangit, unus est tangens, et duo contactus. Sic igitur Petrus et Paulus non essent duo intelligentes, sed unus intelligens. Quemadmodum econtra, dum principalia agentia sunt diversa, instrumentaleque agens unum, est una actio et multa agentia : sicut dum multi trahunt navem uno fune. Quum vero utrumque agens est unum, est unus agens et actio una : sicut dum faber uno malleo percutit. Quum ergo intelligere sit actio immanens seu in intelligente quiescens, sequeretur quod sicut omnes homines intelligentes essent unus intelligens, sic omnium esset unum intelligere respectu ejusdem objecti, et per eamdem formam seu speciem. Species enim intelligibilis, non est ipsum phantasma, sed ab ipso abstrahitur, et in intellectu possibili collocatur. A phantasmatibus quoque ejusdem speciei, non abstrahitur per intellectum nisi una intelligibilis species. Si ergo sit unus intellectus possibilis omnium hominum, diversitas phantasmatum non poterit diversificare operationem intellectualem in isto vel illo, ut fingit Averroes. Non est ergo unus intellectus in omnibus ; sed multiplicantur animæ intellectivæ ex parte materiæ in qua sunt et per quam individuantur : quæ individuatio manet in eis post separationem a corpore, sicut et esse. Nec ista individuatio impedit universalitatem specierum intelligibilium in anima, quum non sit per immersionem animæ in materia : alioqui substantiæ separatæ non possent universaliter intelligere, quum et ipsæ sint individualiter subsistentes.

Footnotes

  1. Quæstio 76. ↩

Chapter 102 of 761