Skip to the text

Articulus 103

  1. Utrum in corpore humano sit solum una anima. 2. An sit in eo aliqua forma substantialis præter animam intellectivam. 3. Et an tali corpori anima convenienter uniatur intellectiva.

  2. NON est autem possibile plures animas essentialiter diversas simul esse in corpore humano. Anima enim dat esse corpori : ab eodem autem habet aliquid esse, et unum esse seu unitatem. Si ergo sint in uno corpore plures animæ, essent quoque in eo plura substantialia esse : et sic res non esset vere una, nec homo esset unum simpliciter. Item, si homo per aliam formam est homo, et per aliam animal, atque per aliam vivum ; hæc prædicatio, Homo est animal, non esset in primo modo dicendi per se seu essentialiter : quod est manifeste falsum. Item, si non est in homine una anima solum, nulla est ratio cur una operatio animæ intensa ac vehemens impediat aliam. Est ergo in corpore hominis una solummodo anima. Unde in libro de Ecclesiasticis dogmatibus dicitur : Neque duas animas esse dicimus in uno homine, sicut Jacobus et alii scribunt, unam esse animam animalem qua animatur corpus, et immixta est sanguini, et aliam rationalem quæ rationem administrat ; sed dicimus unam et eamdem esse animam in homine, quæ et corpus sua societate vivificat, et semetipsam sua ratione disponit. — Ex quibus patet error Platonis, qui dixit in uno corpore esse animas plures, specie et loco seu organis differentes : quibus diversa opera vitæ attribuit, asserens animam nutritivam esse in hepate, concupiscibilem in corde, cognoscitivam in cerebro. Est enim ordo in animabus et formis, et forma seu anima superior continet inferiores virtualiter seu secundum perfectionis inclusionem : sicut et numerus major includit minorem, et una figura continet aliam. Propter quod Aristoteles octavo Metaphysicæ, comparat species rerum numeris ; et secundo de Anima, comparat eas figuris. Quum ergo anima rationalis sit naturalium formarum summa atque dignissima, comprehendit in se perfectiones omnium inferiorum formarum ac animarum : et sic ipsa sola dat corpori esse, vegetare, sentire, cognoscere, appetere.

  3. Amplius, quum anima intellectiva uniatur corpori, non solum ut motor, sed ut endelechia prima, id est ut actus substantialis ac forma intrinseca, non potest præter animam intellectivam esse in homine alia forma substantialis. Nunc enim probatum est, quod forma substantialis dat esse simpliciter : non sicut forma accidentalis, per cujus adventum vel recessum non dicitur res generari vel corrumpi simpliciter, sed secundum quid. Si ergo in homine esset alia forma substantialis præter animam vel ante eam, anima intellectiva non daret esse simpliciter : et sic homo non poneretur in esse specifico per animam rationalem, sed rationale esset homini accidentale. — Verumtamen, circa formas mixtorum Avicenna errasse convincitur. Dixit enim in mixto formas elementorum integras remanere, et sic in uno mixto essent plures formæ substantiales. Quod præter rationes præhabitas, improbatur ex hoc, quia diversæ formæ substantiales non possunt esse in una parte materiæ, sed in diversis. Diversitas autem partium materiæ exigit dimensiones diversas, sine quibus nequit materia dividi. Quo dato, tollitur vera mixtio, quæ est secundum totum; sed esset solum mixtio secundum sensum, id est secundum minimas partes. Averroes autem super tertio de Cœlo asseruit formas substantiales elementorum, ob suam imperfectionem, esse medias inter formas substantiales et accidentales, et ergo recipere magis et minus, sicque remitti eas in mixto, et reduci ad medium, atque ex eis unam formam conflari. Hoc autem magis inconveniens est. Sic enim formæ ac species rerum non se haberent ut numeri, et ordo universi perfectus non esset. Item, inter substantiam et accidens nullum est medium. Sciendum ergo, quia secundum Philosophum primo de Generatione, formæ elementorum manent in mixto non actualiter, sed virtualiter. Manent enim qualitates propriæ elementorum, quamvis remissæ, in quibus continetur elementarium virtus formarum talis, quod mixtionis dispositio est quoddam præambulum ad formam substantialem corporis mixti.

  4. At vero, quum forma sit finis materiæ, oportet ex conditione animæ intellectivæ accipere rationem dispositionis corporis cui unitur. Intellectus autem humanus est infimus in ordine intellectualium substantiarum, et adeo imperfectus ut corpori naturaliter uniatur. Non enim cognitio rerum sibi concreata est, ut angelis; sed indiget eam ex rebus sensibilibus colligere, secundum Dionysium septimo capitulo de Divinis nominibus. Oportuit ergo eam esse etiam sensitivam, ut possit per vires organicas ac sensus corporeos ex visibilibus notitiam rerum adipisci. Corpus ergo suum oportuit esse tale, ut in eo sensus queant fundari. Omnes autem vires sensitivæ præsupponunt sensum tactus, qui exigit æqualitatem quamdam seu medium inter qualitates primas contrarias, videlicet calidum, frigidum, humidum, siccum. Necesse est ergo corpus humanum esse mixtum, et ad maximam æqualitatem contrarietatum redactum. Et quanto fuerit major complexionis suæ harmoniæ æqualitas, tanto est perceptibilior ipse tactus. Et ergo inter omnia animalia homo est melioris tactus: et qui meliorem habent tactum, melioris exstant ingenii. Unde molles carne, aptos mente dicimus.

Chapter 103 of 761