Articulus 104
An anima uniatur corpori mediantibus aliquibus dispositionibus. 2. Vel mediante alio corpore. 3. Et an anima sit tota in qualibet parte corporis.
JAM ergo ostensum est atque probatum animam rationalem esse substantialem corporis formam. Nihil autem potest mediare inter formam et materiam, sed immediate copulantur. Quum enim materia sit de se solum in potentia atque ad omnes actus possibilis, tamen ordine quodam est in potentia ad actus seu formas. Oportet autem actum primum præcedere actus secundos. Esse vero est actus primus. Antequam ergo materia intelligatur qualis vel quanta aut simili modo disposita, necesse est ut intelligatur esse, vel ens in actu. Esse autem simpliciter dictum est a forma substantiali in rebus compositis. Forma ergo substantialis immediate unitur materiæ; propria vero accidentia consequuntur essentiam rei. Unde, sicut materia intelligitur perfecta in ratione entis, antequam formam corporeitatis habeat secundum apprehensionem: sic accidentia propria enti intelliguntur ante corporeitatis formam; et simili modo intelliguntur dispositiones in materia ante formam substantialem, non quoad omnem ejus effectum, sed quantum ad posteriorem.
Insuper, nunc satis ostensum est ante, quod corpus habet esse et unitatem ac speciem a propria substantialique forma. Necesse est ergo formam immediate corpori copulari sine omni alio corpore intermediante. Ex quo patet error Platonicorum, dicentium animam uniri corruptibili corpori mediante incorruptibili et semper conjuncto, vel mediante luce quadam corporea, quæ sit de natura quintæ essentiæ.
Præterea, anima quum sit non solum perfectio corporis, sed etiam cujuslibet partis ejus (pars enim non habet aliam formam substantialem quam formam totius), oportet quod anima sit non solum in toto corpore, sed etiam in qualibet ejus parte, quemadmodum sexto de Trinitate Augustinus fatetur. Cujus signum est quod anima recedente, nulla pars corporis retinet pristinam operationem, nec dicitur manus vel pes, aut simili nomine, nisi æquivoce. — Est autem triplex totum, videlicet: Totum quantitativum, quod dividitur in partes integrales. Quod animæ non competit, neque alicui formæ, nisi per accidens, ut in formis quæ habent indifferentem habitudinem ad totum quantitativum subjectum: sicut albedo, quæ dividitur secundum divisionem superficiei. Formæ vero quæ exigunt diversitatem partium in subjecto, ut animæ animalium perfectorum, non æqualiter habent se ad totum partesque ejus: unde nec per se neque per accidens dividuntur. Unde totum quantitativum nullo modo convenit eis. Secundum autem est totum universale, ut genus vel species: quod in partes subjectivas dividitur, ut animal in hominem, equum, leonem, etc. Et sic quælibet forma est tota in quocumque sit, quia essentia rei in indivisibili est consistens. Tertium vero est totum potestativum: quod in diversas virtutes dividitur, ut anima in vegetativum, sensitivum, intellectivum. Et hæ duæ totalitates conveniunt animæ. Et secundum quod est quoddam totum potestativum, id est plures potentias in se includens, sic non est in qualibet parte: nam secundum visum est in oculo, secundum gustum in faucibus. Est autem in toto secundum totalitatem suæ essentiæ, quæ nec per se neque per accidens divisibilis est. Comparatur enim anima ad totum corpus immediate et proprie, sicut ad proprium suum subjectum; ad partes vero, secundum quod referuntur ad totum. Unde quod Philosophus dicit in libro de Causa motus animalium, Non opus est in unaquaque parte esse animam, sed in quodam corporis exsistente principio, intelligendum est de anima, secundum quod est motor, non autem in quantum est forma. Et quia Platonici dixerunt animam esse in corpore in quantum est motor, non est mirum quod asserebant animam intellectivam corpori uniri mediante alia forma, et etiam mediante simplici atque incorruptibili ac inseparabili corpore.
Chapter 104 of 761