Skip to the text

Articulus 105

  1. An anima sit sua potentia. 2. An habeat multas potentias. 3. De distinctione potentiarum, 4. et de ordine earumdem ad invicem.

  2. PORRO impossibile est animam esse idem cum sua potentia.1 Actus enim et potentia dividunt ipsum ens, et quodlibet genus entis : et ergo in quolibet genere reperiuntur, et ad idem genus pertinent. Si ergo potentia animæ sit ejus essentia, tunc est de genere substantiæ, et quædam substantia : ergo et operatio animæ est in genere substantiæ. Sed hoc soli Deo competit, ut operatio sit sua substantia. Ergo nec anima, nec aliqua natura creata est sua potentia.

Item nunc præhabitum est, quod anima sit substantialiter primus actus corporis. Si ergo est anima per se immediatum principium actus secundi, videlicet operationis, semper erit in actione vitæ seu operatione vitali : quemadmodum habens animam est semper vivum per ipsam. Ideoque undecimo capitulo Cœlestis hierarchiæ Dionysius dicit, quod spiritus cœlestes dividuntur in substantiam, virtutem et operationem. Ergo multo amplius anima. Quod igitur Augustinus dicit : Mens, amor, et notitia sunt in anima substantialiter; et alibi, Quod hæc tria [memoria, intelligentia, et voluntas] sunt una mens, una vita, ac una essentia, accipiendum est secundum quod anima amat et noscit se ipsam. Et dicuntur hæc esse in anima substantialiter, vel una substantia, quoniam substantialiter sunt in anima, non autem alia cognita.

  1. Denique, secundum Philosophum secundo de Cœlo, imperfecta in entibus consequuntur modicam bonitatem seu perfectionem motibus paucis : ut inanimata et irrationabilia, quæ non ordinantur nisi ad quædam particularia bona : unde paucis potentiis egent. Perfectissima vero adipiscuntur magnam bonitatem motibus paucis : ut substantiæ separatæ. Media vero in entibus, ut animæ rationales, consequuntur quidem magnam bonitatem, quia ordinantur ad bonum universale ac divinum ; sed motibus multis, quoniam multum distant a summo et ultimo fine. Idcirco oportet esse plures vires in anima, scilicet sensitivas, appetitivas, intellectuales, etc. Rursus, quum anima sit in confinio immaterialium substantiarum corporaliumque formarum, aliquid cum utrisque participat, multas habendo potentias.

  2. At vero potentia ordinatur ad actus, actus vero concernit objectum : ideoque ratio atque distinctio potentiarum accipitur ex diversitate actuum. Actuum quoque distinctio sumitur secundum formalem distinctionem objectorum. Omnis enim actio, vel est potentiæ passivæ, ad quam se habet objectum ut agens ac movens, quemadmodum lumen ad visum ; vel est activæ potentiæ, ad quam comparatur objectum ut finis seu terminus, sicut augmentum ad virtutem augmentativam. Actio autem speciem distinctionemque suscipit ex principio et fine seu termino : quemadmodum calefactio differt ab infrigidatione, quoniam incipit a frigido et terminatur ad calidum. Frigefactio autem est a calido in frigidum. Unde, quamvis actus sit posterior potentia secundum esse, est tamen prior secundum intentionem agentis, tanquam finis potentiæ. Et simili modo objectum, quamvis secundum suum esse sit extrinsecum actui, est tamen principium ejus vel finis : et sic dat sibi distinctionem ac speciem, non prout materialiter consideratur, sed formaliter.

  3. Adhuc autem, quum omnes potentiæ animæ ab ejus essentia fluant, oportet inter eas ordinem esse : non enim procedit naturaliter multitudo ab uno, nisi ordinate. Est vero triplex ordo in eis. Unus, secundum dependentiam, prout una dependet ab alia. Nam vis appetitiva a vi cognoscitiva dependet : et sic vis cognoscitiva est prior. Alius est inter eas ordo naturalis, prout perfecta sunt imperfectis priora. Potentiæ intellectivæ sunt sensitivis priores. Tertius ordo est secundum viam generationis, prout imperfectum præcedit perfectum. Et sic potentiæ sensitivæ, quia ad intellectivas disponunt ac præparant, eas præcedunt. Non est autem aliqua temporalis prioritas in his potentiarum ordinibus.

Footnotes

  1. Quæstio 77. ↩

Chapter 105 of 761