Skip to the text

Articulus 106

  1. De subjecto potentiarum animæ. 2. An potentiæ fluant ab essentia animæ. 3. An una potentia oriatur ex alia. 4. An omnes remaneant post mortem in anima.

  2. QUEMADMODUM in principio de Somno et vigilia dicit Philosophus, ejus est potentia sicut subjecti, cujus est operatio, id est, in illo subjectatur potentia, cui operatio potentiæ competit. Ostensum est autem, quod potentiæ sensitivæ non operentur nisi per organa corporis : ideoque earum subjectum non est essentia animæ, sed ipsa organa, ut subjectum visus est oculus. Operationes autem intellectivæ non exercentur per organa. Unde earum principia, videlicet intellectus et voluntas, sunt in essentia animæ sicut in subjecto. Verumtamen duodecimo super Genesim ad litteram asserit Augustinus : Anima quædam sentit non per corpus, imo sine corpore, ut timorem, tristitiam; quædam vero sentit per corpus. Sæpe enim Augustinus in his quæ ad Philosophiam spectant, utitur opinionibus Platonis, non adhærendo, sed recitando.

  3. Præterea, tam substantialis quam forma accidentalis, est actus quidam, et dat subjecto aliquam actualitatem. Sed forma substantialis dat esse simpliciter : et ergo ejus subjectum est ens in potentia. Unde actualitas primo invenitur in forma, quam in subjecto. Forma autem accidentalis non dat esse simpliciter, sed tale vel tantum, aut simili modo. Propterea ejus subjectum est ens in actu. Sicque actualitas formæ accidentalis prius inest subjecto, quam formæ. Unde actualitas formæ accidentalis a subjecto causatur : quod in quantum est susceptivum formæ, dicitur in potentia, et actuatur per formam hujusmodi; in quantum autem in actu est, sic producit formam. Et hoc de accidenti naturali ac proprio verum est : alia enim accidentia sunt a causa extrinseca.

Item, quum forma substantialis sit dignior suo subjecto, puta materia, ipsa est finis sui subjecti. Forma autem accidentalis, quia est minus principalis quam subjectum, subjectum ejus est finis ipsius, sic quod ipsa ordinatur ad perfectionem subjecti. Omnes autem potentiæ animæ sunt vel in essentia animæ, vel in ipso conjuncto. Omnes ergo causantur ab anima, et fluunt ab ejus essentia, sicut a prima radice. Nam ipsum conjunctum seu compositum, actualitatem atque causalitatem sortitur ab anima. Sic ergo ab uno simplici multa possunt procedere, quæ ordinem inter se habent, ut potentiæ animæ, vel quorum sunt susceptiva diversa : quod etiam quibusdam viribus animæ competit, quorum subjecta sunt organa.

  1. Denique inter ea quæ naturali ordine ab aliquo uno procedunt, id quod est illi primo propinquius, est quodammodo eorum causa quæ amplius distant. Nunc autem ostensum est, quomodo multiplex ordo inter potentias animæ attendatur : et secundum hoc est una potentia causa alterius diversimode. Nam potentiæ digniores, videlicet intellectivæ, sunt causa sensitivarum virium per modum finis atque activi principii. Nam sensus est propter intellectum, et quædam deficiens participatio intellectus. Et sic secundum naturalem ordinem est quodammodo ab intellectu, secundum quod imperfectum procedit a perfecto. Potentiæ vero inferiores quæ intellectui et voluntati subserviunt, sunt quædam principia superiorum potentiarum per modum causæ materialis, quia disponunt ad actus earum, et substernuntur eis. Sic ergo una potentia animæ est causa alterius, secundum quod operatio unius ordinatur ad aliam, vel dependet ex alia.

  2. Insuper, quum anima sit incorporalis et simplex, illæ potentiæ quarum subjectum est ipsum conjunctum seu corporeum organum, non manent in anima separata, nec actus earum, nisi sicut in quadam radice : quemadmodum frigus manet in aqua calefacta. Et sic vires sensitivæ interiores et exteriores non manent actu in anima separata, nec actus earum; sed vires intellectivæ manent in anima separata, quia earum subjectum non est aliquid corporale, sed essentia animæ. Verumtamen quædam scribuntur in libro de Spiritu et anima, quæ innuunt prædictas vires sensitivas manere in anima. Sed scripta illa auctoritatem non habent: quia nec Augustinus est auctor libri illius, sed quidam monachus ordinis Cisterciensis. Augustinus tamen ponit aliqua, quæ videntur fulcimentum præbere verbis illis; sed ipse talia inquirendo, non asserendo inducit, vel certe retractavit.

Chapter 106 of 761