Skip to the text

Articulus 107

  1. An sint quinque genera potentiarum animæ. 2. Et de speciebus partis vegetativæ.

  2. SUNT insuper tres species animæ, scilicet anima vegetabilis, sensitiva, et intellectiva.1 Hæc enim distinctio sumitur secundum quod operatio animæ operationem corporalis naturæ diversimode transcendit. Nam quædam est anima, cujus actio non fit per qualitatem corporalem, neque per organum: et hæc est anima intellectiva. Alia est anima, cujus actio fit quidem per organum, non autem per corporalem qualitatem: ut anima sensitiva. Tertia est anima, cujus operatio est per organum et corporalem qualitatem, sed in hoc transcendit naturam, quod operatio sua est ab intrinseco principio et conjuncto: et hæc est species animæ vegetabilis. Tamen una anima secundum essentiam potest omnium harum perfectiones continere: sicut de anima rationali prædictum est. — Quinque vero sunt genera potentiarum animæ. Potentiæ enim diversificantur per objecta. Est autem aliqua potentia animæ, cujus objectum est corpus proprium animatum: ut potentia vegetativa, quæ non agit nisi in corpus unitum. Alia vero potentia animæ respicit corpus omne sensibile: ut vis sensitiva. Alia autem, videlicet intellectiva, concernit ipsum ens in communi. Est autem necesse ipsum objectum aliquo modo uniri potentiæ. Vel ergo unitur per speciem materialem quodammodo et sensibilem, et sic est potentia sensitiva; vel per speciem universalem, et sic est intellectiva potentia, ut dictum est. Vel unitur per hoc quod anima inclinatur et tendit in ipsam rem. Si ergo tendat in rem sicut in finem vel terminum, sic est potentia appetitiva. Sed potentia secundum locum motiva est, prout anima operatur exsequendo ad aliquid consequendum. Sic ergo, secundum Philosophum tertio de Anima, quinque sunt genera potentiarum animæ, scilicet vegetativum, sensitivum, intellectivum, appetitivum, et secundum locum motivum. — Quatuor vero sunt genera viventium seu modi vivendi, videlicet vegetativum, sensitivum, intellectivum, secundum locum motivum. Appetitivum autem non constituit specialem modum seu genus vivendi: non enim invenitur separatum ab aliis; sed ubicumque est sensus, est etiam appetitus.

  3. Amplius, partis vegetativæ, cujus objectum est corpus vivens unitum, sunt tres potentiæ. Nam ad tale corpus, triplex requiritur actio: una, per quam adipiscitur debitam quantitatem, et sic est potentia augmentativa; alia, per quam salvatur in proprio esse et quantitate, et sic est potentia nutritiva; tertia, per quam salvatur corpus in suo simili, et est potentia generativa, quæ se extendit in aliud corpus. Aliæ autem duæ sunt solum circa proprium corpus. Unde generativa est dignior aliis, et sensui quoque magis conformis, quoniam tendit in rem exteriorem, sicut et sensus. Supremum quippe inferioris magnam habet convenientiam cum infimo superioris, quamvis non plene attingat, secundum Dionysium septimo capitulo de Divinis nominibus. Et ergo augmentativæ deservit nutritiva; generativæ vero deservit utraque, scilicet augmentativa et nutritiva. Tres ergo ponuntur potentiæ animæ vegetativæ, secundum Philosophum secundo de Anima.

Footnotes

  1. Quæstio 78. ↩

Chapter 107 of 761