Articulus 108
De numero et distinctione sensuum, tam exteriorum quam interiorum.
NUMERUS autem atque distinctio sensuum exteriorum accipitur secundum diversitatem ejus quod per se ad sensum pertinet, id est objecti sensitivæ potentiæ, quæ passiva est, et ab objecto immutatur. Est autem duplex immutatio, scilicet: Naturalis, dum forma immutantis recipitur in immutato secundum esse naturale, ut calefactio. Alia est immutatio spiritualis, dum forma imprimitur passo secundum esse spirituale, ut receptio specierum coloris in oculo. Operatio autem sensus requirit immutationem spiritualem; sed in aliquibus sensibus est immutatio spiritualis tantum, sicut in visu, cujus actus non est per motum localem aut naturalem impressionem: non enim pupilla propter speciem coloris colorata vocatur. In quibusdam quoque sensibus est immutatio tam spiritualis quam naturalis. Et naturalis quidem immutatio est: Vel ex parte objecti, ut in auditu, cujus objectum est sonus, qui ex aeris percussione causatur. Vel ex parte organi, sicut in tactu et gustu: nam homo tangens ignem realiter calefit, et lingua per contactum humidi humescit. Vel ex parte ipsius alterationis, ut in olfactu, cujus objectum est odor: oportet enim corpus aliquo modo alterari ad hoc quod spiret odorem. Ex quibus elucescit, quod sensus visus maxime est spiritualis, itemque communis, dehinc auditus, postea olfactus. Et hi tres sensus non fiunt per medium conjunctum, sed separatum. Gustus autem et tactus sunt maxime materiales, et actus eorum per medium fiunt conjunctum, quemadmodum cito patebit. — Sensibilia autem communia, ut magnitudo, motus, figura, quies, numerus, sunt media inter sensibilia propria et sensibilia per accidens. Quamvis enim per se et primo non immutent sensum, tamen per se operantur ad diversum modum immutationis sensus. — De tactu quoque advertendum, quod secundum Philosophum secundo de Anima, est unus in genere, propter communem rationem tangibilis. Dividitur autem in species plures, secundum quod perceptivus est diversarum contrarietatum, videlicet calidi, frigidi, sicci. Unus vero sensus non est nisi unius contrarietatis, secundum Philosophum. Diversitas tamen tactuum non est in organis distinctis, sed ipse tactus per totum corpus diffunditur. Item, secundum Philosophum, gustus est quidam tactus, et sic est quædam species tactus. Unde non condividitur tactui secundum quod tactus in communi accipitur, sed secundum quod per totum corpus diffunditur. Nam gustus in determinata est parte corporis, videlicet lingua. Sic ergo sunt quinque sensus exteriores, ut secundo de Anima ait Philosophus.
Denique tot sunt operationes sensitivæ interiores, quot ad vitam animalium exiguntur: natura enim non deficit in necessariis. Est autem animali necessaria non solum perceptio rei sensibilis præsentis, sed etiam apprehensio rei absentis: quemadmodum cernimus animalia ea quæ in præsenti non sentiunt, quærere. Actio autem sensitiva fit per organum corporale. Alia vero est dispositio organi quod aptum est ad recipiendum (oportet enim quod sit humidum); atque alia ejus quod natum est ad retinendum seu conservandum speciem sensibilis absentis (necesse est enim ut sit siccum). Sensus autem interior qui species exteriorum sensuum recipit, ipse est sensus communis. Sensus quoque qui eas conservat vel retinet, dicitur phantasia vel imaginatio: quæ idem sunt, videlicet quidam thesaurus formarum per sensum apprehensarum. Et hæ duæ sensitivæ potentiæ realiter differunt, sicut organa sua. — Est etiam animalibus necessarium aliqua quærere vel fugere, non solum propter convenientiam vel disconvenientiam ad sentiendum, sed propter alias quoque commoditates, utilitates, aut nocumenta: quemadmodum ovis videns lupum fugit, non propter indecentiam coloris vel figuræ, sed quasi inimicum naturæ suæ; et avis colligit paleam, non quia sensum delectat, sed quoniam ad nidificandum est utilis. Oportet ergo esse in animali quamdam potentiam sensitivam interiorem atque distinctam, quæ sit talium intentionum non sensatarum sensu exteriori perceptiva: et hæc dicitur æstimativa. Potentia vero talium intentionum conservativa nominatur memoria seu vis memorativa: quæ est hujuscemodi intentionum thesaurus. Sed quia hujuscemodi species accipit homo per quamdam collationem, ideo in homine dicitur vis cogitativa: alia enim animalia solo naturali instinctu eas concipiunt. Vis autem cogitativa dicitur etiam ratio particularis; et secundum medicos, organum ejus est in media parte capitis. Inter vim cogitativam autem et memorativam ponit Avicenna alium sensum interiorem medium, qui componit et dividit formas imaginativas, formans ex eis speciem rei nunquam sensatæ: sicut ex forma imaginata auri et forma imaginata montis, componimus montem aureum, quem nunquam sensu percepimus. Hæc autem operatio in aliis animalibus non est, sed etiam in homine sufficit ad eam vis imaginativa: ut etiam Averroes ait in libro quem de Sensu et sensibilibus fecit. — Quatuor ergo sunt sensus interiores, videlicet sensus communis, imaginatio, æstimativa, et memoria. Avicenna vero in libro suo de Anima ponit quinque: nam phantasiam distinguit a vi imaginativa. — Oportet autem, præter sensus proprios, esse sensum communem: nam sensus proprius solum cognoscit suum objectum, et inter ea discernit quæ continentur sub illo: ut visus discernit album a nigro, non autem discernit album a dulci. Nil enim potest discerni nisi sit cognitum. Est ergo sensus communis, qui distinguit et judicat inter sensibilia sensuum propriorum; ad quem terminantur operationes sensuum exteriorum; qui etiam intentiones seu actus sensuum percipit, ut quum quis se videt videre. — Augustinus demum duodecimo super Genesim ad litteram, ponit tria genera visionum, videlicet: corporalem, quæ fit per sensum; spiritualem, quæ fit per imaginationem et phantasiam, puta in absentia corporum; et intellectualem.
Chapter 108 of 761