Articulus 109
An intellectus sit potentia animæ, vel ejus essentia. 2. An sit passiva potentia. 3. De intellectu agente, an sit ponendus. 4. An sit aliquid animæ. 5. Et an sit unus in omnibus.
EX præostensis elucescit, quod in omni ente creato diversificantur esse et posse, seu essentia et potentia.1 Nam sicut se habet essentia ad esse, sic se habet potentia ad agere. Unde sicut in solo Deo idem sunt essentia et esse, sic in ipso dumtaxat sunt idem et potentia et actio. Sicut autem in ipso præcise idem est esse et agere, sic sunt in ipso idem essentia atque potentia. Intellectus ergo omnis intellectualis creaturæ, est ejus potentia. Et quia in angelo nulla est vis cognitiva præter intellectum, ideo angeli appellantur intellectus seu mentes, non prout nomina ista designant potentiam, sed creatam substantiam.
Denique pati tripliciter dicitur: Primo, propriissime, ut quum rei aufertur quod suæ naturæ conveniens est. Secundo, quum aliquid rei aufertur vel imprimitur, sive sit nocivum, sive conveniens. Tertio, pati communiter sumitur: et sic omne quod exit de potentia in actum, pati censetur. Ens autem seu verum in universali, est intellectus objectum. Hujus autem objecti intellectus divinus est causa: unde non comparatur ad ipsum per modum passivum. Intellectus quoque angelicus a suæ creationis exordio est perfectus, atque in actu, sicut materia cœlestium orbium est semper in actu per unam formam quam a principio sortita est, nec aliam capere potest: ergo nec ipse dicitur passiva potentia. Intellectus autem humanus, qui in sui initio est tanquam tabula rasa, in qua scriptum est nihil, exit de potentia in actum, proficiendo de imperfecto ad perfectum. Itaque, accipiendo pati tertio modo, sic intelligere est quoddam pati. Et intellectus passiva potentia perhibetur a Philosopho tertio de Anima.
Præterea, secundum Platonem, non erat necesse intellectum agentem ponere, quatenus res fierent actualiter intelligibili. Posuit enim naturas rerum realiter separatas, vocans eas ideas vel species:2 per quarum naturalem participationem formaretur materia, per intellectualem autem participationem intellectus fierent actu intelligentes. Aristoteles vero, qui non posuit universalia realiter separata, indiguit ponere intellectum agentem, qui materialia et sensibilia et ea quæ non sunt actu intelligibilia abstraheret a singularibus, faceretque ea actu intelligibilia. Non tamen oportuit ponere sensum agentem: objecta namque sensuum exteriorum per se sensibilia sunt.
At vero in omnibus rebus perfectis videmus quod præter causas primas, et plures habeant causas particulares et proprias, tam suæ substantiæ quam propriæ actionis. Oportet enim operationem rei a principio formali intrinseco progredi. Quum ergo intellectus humanus sit primo imperfectus et nudus, et in potentia quadam passiva, oportet in anima humana esse quoddam principium, per quod ipsa fiat actu intelligens. Natura enim non deficit in necessariis, sed dat unicuique rei virtutem exsequendi proprium actum. Illud autem principium per quod fit anima actu intelligens, est intellectus agens, cujus illustratione abstrahitur a phantasmatibus intelligibilis species, et intellectui possibili repræsentatur atque influitur. Unde intellectus agens est aliquid animæ et potentia ejus. Et Aristoteles comparat eum lumini, propter rationem prædictam. Tertio quoque de Anima asserit in anima esse has duas differentias, scilicet intellectum possibilem, et agentem. Ex quo patet error eorum qui intellectum agentem ponebant solum esse substantiam separatam. Anima enim rationalis in se immaterialis est, et sic in quantum a divino intellectu procedit, sortitur intellectum agentem: quia secundum Aristotelem tertio de Anima, dicitur separatus, quia non agit per organum, et substantia actu ens, id est quædam essentia corpori non immersa. Dicit etiam quod semper intelligit, quia quantum in se est, non est quod quandoque intelligat, quandoque non intelligat; sed ex parte intellectus possibilis, aut simili causa.
Præterea, quia præostensum est quod intellectus agens non est substantia separata, sed vis animæ aliquidque formaliter inhærens animæ atque conjunctum: sequitur ipsum non esse unum in omnibus, ut finxit Averroes, sed multiplicari, eo modo quo multiplicatur intellectus possibilis.
Footnotes
Chapter 109 of 761