Skip to the text

Articulus 110

  1. Utrum memoria sit in parte intellectiva. 2. An distinguatur ab intellectu. 3. An ratio sit idem cum intellectu. 4. Et utrum ratio superior atque inferior sint una potentia animæ.

  2. AVICENNA autem opinatus est non esse memoriam in parte intellectiva, dicens species rerum non remanere in intellectu, dum intelligere cessat; sed quod semper se ad intellectum agentem (quem ponit esse substantiam separatam) convertat, dum aliquid de novo intelligit; atque ex frequenti tali conversione manere in anima quamdam ad intelligendum habilitatem, quam dicit esse scientiæ habitum. Asserit enim Avicenna nihil esse in intellectu nisi intelligibiliter, et sic omne id actu intelligi, cujus remanet species in intellectu possibili. — Hæc autem positio contrariatur Philosopho, qui tertio de Anima dicit intellectum possibilem fieri quodammodo omnia, quia omnium species recipit, et specierum est locus. Est quoque contra rationem. Nam materia corporalis recipit formam naturalem, et retinet eam dum agere cessat : ergo intellectus, qui est immobilior atque perfectior, species rerum conservat receptas.

Est ergo memoria in parte intellectiva, ut decimo de Trinitate Augustinus testatur, sumendo memoriam pro sola conservatione specierum. Si autem sumatur pro potentia, de cujus objecti ratione est quod sit præteritum; sic non est nisi in parte sensitiva, quæ est particularium apprehensiva. Præteritum namque significat esse sub determinato tempore : quod est particularium rerum conditio. — Sciendum ergo, quod species rerum tripliciter se habent ad intellectum. Interdum enim sunt in eo solum potentialiter : et tunc dicitur intellectus in potentia. Quandoque sunt in ipso actualiter : et sic dicitur intellectus in actu. Sæpe quoque in eo sunt medio modo, utpote habitualiter : et sic sunt in ipso post actualem considerationem, dum conservantur in intellectu, qui est locus earum.

  1. Porro ex his palam est non aliam esse potentiam, memoriam et intellectum. Intellectus enim, secundum Philosophum, quum sit virtus passiva, recipit atque conservat quod ad memoriam spectat : et hoc de intellectu possibili intelligendum est. Nunc quippe ostensum est diversificari animæ vires secundum formales objectorum distinctiones. Objectum autem intellectus est intelligibile secundum rationem communem entis. Et ergo secundum speciales differentias entium quæ intelligi possunt non dividitur intellectus. Sed intellectus agens atque possibilis realiter differunt, quamvis objectum materialiter idem concernant : nam secundum diversam rationem illud respiciunt. Intellectus enim agens est circa illud sicut activum principium; possibilis autem, sicut virtus passiva : agens autem et patiens distinguuntur. Est ergo alius intellectus, qui facit intelligibilia esse in actu, et qui movetur ab ipsis. Magister tamen Sententiarum dicit memoriam, intellectum et voluntatem esse tres animæ vires, confirmans hoc auctoritate Augustini. Sed Augustinus ita non accipit tria hæc. Sumit enim memoriam pro habituali conservatione formarum; intellectum et voluntatem, pro actibus potentiarum. Sicut enim intellectus oritur ex memoria, quemadmodum actus ex habitu; ita voluntas, id est ipsa volitio, ex utroque.

  2. Amplius, intellectus et ratio sunt una potentia, ut ex actibus earum cognoscitur : intelligere enim est veritatem simpliciter apprehendere; ratiocinari autem est procedere de uno cognito ad cognitionem alterius. Sic ergo ratiocinari se habet ad intelligere, sicut moveri ad quiescere, vel adipisci ad habere. Motus autem semper procedit a quodam quieto atque immobili, et terminatur ad aliquod quietum. Ratiocinatio autem humana, tam in via inquisitionis, quam in via inventionis, procedit a quodam fixo ac quieto principio : et hoc est primorum principiorum notitia, quæ omnibus naturaliter convenit. Terminatur etiam ad simplicem atque perfectam veritatis apprehensionem. Moveri autem et quiescere non spectant ad diversas potentias, sed ad eamdem, quemadmodum in naturalibus per eamdem formam movetur grave ad locum sibi connaturalem, et in ipso quiescit. Ratiocinari ergo et intelligere ad eamdem vim attinent, et ipsa potentia propter actus diversos sortitur nomina plura. Unde Augustinus tertio super Genesim ad litteram dicit : Illud quo homo irrationalibus animalibus antecellit, est ratio, vel mens, seu intellectus, vel si quo alio vocabulo appellatur commodius.

  3. At vero, secundum Augustinum, ratio superior dicitur, quæ intendit æternis conspiciendis aut consulendis: conspiciendis quidem, secundum quod in se ipsis speculantur; consulendis vero, prout ex ipsis accipit regulas agendorum. Ratio autem inferior est, quæ temporalibus rebus intendit. Æterna vero et temporalia sic comparantur ad invicem, quod unum eorum est medium cognoscendi aliud. Nam in via inventionis, per temporalium rerum notitiam divina atque æterna cognoscimus, juxta illud Apostoli ad Romanos: Invisibilia Dei, etc. In via autem judicii, per æterna jam cognita de temporalibus judicamus, et secundum rationes æternorum temporalia disponimus.1 Sed eadem est potentia rationis, ad quam pertinet medium et ultimum: actus enim rationis est quasi quidam motus de uno in aliud currens. Unde, quemadmodum idem est mobile, quod pertransit medium, attingitque terminum; sic una et eadem potentia animæ est ratio superior, atque inferior. Sed distinguuntur propter officia actuum diversosque habitus: superiorem enim rationem sapientia perficit; ad inferiorem vero rationem scientia pertinet. Rursus, per eamdem potentiam cognoscit homo necessaria et contingentia: utraque enim noscuntur secundum eamdem rationem objecti, videlicet secundum rationem entis et veri.

Footnotes

  1. Rom. 1, 20. ↩

Chapter 110 of 761