Skip to the text

Articulus 111

  1. Utrum intelligentia distinguatur ab intellectu. 2. An intellectus speculativus et practicus sint diversæ potentiæ. 3. Et an synderesis, 4. ac conscientia sint potentiæ intellectivæ partis.

  2. PORRO nomen intelligentiæ, proprie actum intelligendi significat. In quibusdam autem libris de Arabico in Latinum translatis, substantiæ separatæ quas angelos appellamus, intelligentiæ nominantur: idcirco fortassis, quoniam actu semper intelligunt. In libris quoque de Græco in Latinum versis, tales substantiæ dictæ sunt intellectus et mentes. Intelligentia ergo differt ab intellectu, non sicut diversa potentia, sed sicut actus ejus: intellectus enim est nomen potentiæ; intelligentia vero est nomen actus. Unde intellectus, secundum philosophos, in ea dividitur quorum quædam significant actus, quædam potentiam. Dividunt enim intellectum in intellectum possibilem et agentem, qui sunt duæ distinctæ potentiæ; in intellectum quoque in habitu et intellectum adeptum, qui distinguuntur secundum diversos status intellectus possibilis: qui quandoque in potentia est, propter quod possibilis dicitur; quandoque vero in actu primo, ut est scientia, quæ inter potentiam et actum est media, et sic dicitur intellectus in habitu; interdum autem est in actu secundo, qui est considerare, sicque vocatur intellectus in actu vel adeptus.

  3. Amplius, intellectus speculativus dicitur, qui actum suum non ordinat ad opus, sed ad solam veritatis contemplationem; practicus vero refertur ad opus. Ipsum autem intelligibile est intellectus objectum, sed intelligibili accidit ut ordinetur ad opus seu speculationem. Ea autem quæ se per accidens habent ad objectum, non diversificant potentias, sed quæ spectant ad formalem rationem objecti: nihil enim refert ad visum, an visibile sit magnum, aut parvum. Unde patet, quod intellectus practicus et speculativus sint unus intellectus secundum essentiam, qui diversa nomina habet propter diversos actus.

  4. Præterea ratiocinamur, non solum de speculabilibus, sed etiam de operabilibus. Sicut ergo oportet esse in homine quædam principia speculativa naturaliter nota, ex quorum notitia ratio speculativa procedit; sic necesse est esse in homine quædam principia operabilium naturaliter nota. Notitia autem principiorum speculabilium, non dicit aliquam specialem potentiam, sed est habitus primorum principiorum, qui intellectus vocatur, secundum Philosophum sexto Ethicorum. Conformiter, principia operabilium naturaliter nota, non exigunt specialem potentiam, sed ad specialem pertinent habitum, qui synderesis dicitur : et est habitus naturalis operabilium, sicut et intellectus est habitus naturalis speculabilium. Unde in libro de Libero arbitrio ait Augustinus, quod in naturali judicatorio regulæ adsunt, et semina virtutum vera et incommutabilia : et horum habitus cognoscitivus exstat synderesis.

  5. Denique conscientia non est propria potentia vel habitus, sicut ex proprietate vocabuli patet. Dicitur enim conscientia, quasi cum alio scientia. Et sic conscientia est ordo seu applicatio scientiæ ad aliquid : quod sine actu esse non potest. Idem innotescit ex his quæ conscientia facere dicitur : nam testificari, reprehendere, remordere, etc., conscientiæ attribuuntur. Hæc namque atque similia fiunt per applicationem scientiæ vel cognitionis nostræ ad aliud. Quæ applicatio tripliciter fit : Primo, dum recogitamus nos quidquam fecisse aut omisisse : et sic conscientiæ actus est testificari, castigare. Secundo, dum per nostram cognitionem aliquid judicamus agendum vel dimittendum : et sic conscientia ligat. Tertio, dum judicamus id quod factum est, esse bene factum vel male : et sic actus conscientiæ est accusare, vel excusare, et remordere.

Verumtamen, quia habitus est principium actus, sæpe tamen conscientia pro habitu sumitur, et quandoque pro habitu naturali. Sicque Hieronymus Ezechielis primo, conscientiam vocat synderesim ; Basilius autem, naturale judicatorium ; et Damascenus, legem intellectus. Solet enim causa per effectum designari.

Chapter 111 of 761