Skip to the text

Articulus 112

  1. Utrum appetitus sit specialis potentia animæ. 2. De divisione appetitus in appetitum sensitivum et intellectivum.

  2. QUAMLIBET vero formam sequitur inclinatio aliqua ad propriam perfectionem, seu operationem, et ad locum naturalem :1 quemadmodum formam ignis sequitur inclinatio ad locum diversum, et ut generet simile sibi. Hæc autem inclinatio in naturalibus formis, dicitur appetitus naturalis. Sicut autem forma animatorum, videlicet anima, dignior est naturalibus formis ; sic inclinatio perfectiori modo competit eis : et dicitur appetitus animalis, quo appetunt non solum ea ad quæ per formam naturalem inclinantur, sed ea quoque quæ per cognitivas formas apprehendunt. Ideoque appetitus est quædam specialis potentia animæ.

  3. Denique appetitus dividitur in appetitum sensitivum, qui sequitur apprehensionem sensus ; et in appetitum intellectivum, qui vocatur voluntas, cujus actus ex cognitione intellectus procedit. Et hi duo appetitus sunt diversæ potentiæ, sicut intellectus et sensus : nam objecta eorum formaliter differunt : bonum enim sensibile seu apprehensum per sensum, objectum est appetitus sensitivi ; bonum vero intellectivum seu universaliter sumptum, est voluntatis objectum.

Footnotes

  1. Quæstio 80. ↩

Chapter 112 of 761