Articulus 113
An sensualitas sit vis appetitiva tantum. 2. De divisione ipsius in appetitum concupiscibilem et irascibilem. 3. Et an vis concupiscibilis et irascibilis rationi obediant.
SENSUALITAS demum a motu sensuali nomen sortitur, quemadmodum vis visiva ab actu videndi.1 Motus autem sensualis proprie spectat ad appetitum sensitivum, non ad apprehensionem sensitivam. Perfectio enim appetitus est, tendendo rei extra se uniri : et ergo comparari motui potest. Apprehensio autem perficitur ex hoc, quod res apprehensa est in apprehendente : idcirco comparatur quieti. Quemadmodum ergo per motum sensualem designatur motus sensitivi appetitus ; sic sensualitas nomen est appetitus sensitivi, tenetque figuram serpentis in tentatione primi hominis : cui serpens, non solum ostendendo proposuit culpam, sed etiam inclinavit ad peccatum.
Dividitur autem sensualitas seu appetitus sensitivus in concupiscibilem et irascibilem : quæ sunt duæ diversæ potentiæ. Sicut enim in naturalibus formam consequitur, non solum inclinatio ad propriam perfectionem et refugienda nociva, ut in igne est levitas, sed etiam ad resistendum contrariis ac naturalem perfectionem corrumpentibus (sicut enim ignis per levitatem ascendit, sic per calorem impedienti resistit) ; pariformiter, in animabus appetitus sensitivus apprehensionem sequens est duplex, videlicet : concupiscibilis, per quem animalia ea quæ sibi conveniunt prosequuntur, et nociva naturaliter fugiunt ; est quoque in ipsis appetitus irascibilis, per quem resistunt impugnantibus atque impedire conantibus perfectionis suæ adeptionem. Horum autem appetituum distinguuntur objecta. Nam objectum irascibilis, est bonum sensibile arduum ; objectum vero intellectus et voluntatis, est verum et bonum communiter sumptum. Vis ergo irascibilis concupiscibilem propugnat atque defendit et in contrariantia facit insurgere. Item motus concupiscibilis vehemens minuit motum irascibilis, et econtra.
At vero concupiscibilis et irascibilis rationi obediunt atque voluntati dupliciter : Primo, quia sunt intrinseca principia omnium potentiarum animæ moventia eas. Nam applicando universales considerationes rationis, mitigatur in nobis ira, et superatur invidia, etc. Moventur etiam a virtute cogitativa, quæ ratio particularis vocatur. Item, voluntas movet appetitum sensitivum, quantum ad operis exsecutionem : sicut sphæra superior movet orbem inferiorem. Et ergo in homine non statim appetitus sensitivus tendit in rem, nisi voluntas consentiat. Alia vero animata irrationalia moventur statim secundum exigentiam apprehensionis sensibilis : non enim exspectant superioris appetitus inclinationem, ut sensualitas hominis. — Sciendum autem, quia secundum Philosophum primo Politicorum, duplex est principatus, videlicet : Despoticus, quando inferiora nullam habent facultatem resistendi principantis imperio : et sic anima dominatur membris corporis, quæ statim ea jubente moventur. Alius est principatus, politicus et regalis, in quo subditi possunt reniti præsidentis voluntati : et sic appetitus superior principatur inferiori, et ratio sensualitati. Non enim appetitus inferior rationi ad nutum obedit, quia nec solum ab ea movetur, vel cogitativa vel æstimativa virtute, sed etiam ab imaginativa et sensu.
Footnotes
-
Quæstio 81. ↩
Chapter 113 of 761