Articulus 114
Utrum voluntas aliquid necessario velit.
An omnia de necessitate appetat. 3. An sit dignior intellectu. 4. An moveat intellectum.
Et an distinguatur per concupiscibilem et irascibilem.
NECESSARIUM insuper uno modo absolute dicitur, quod non potest non esse : sicut necesse est hominem esse rationalem, vel mixtum corrumpi. Secundo, dicitur necessarium ex parte finis vel causæ agentis : et sic necessarium dicitur, sine quo res non potest bene esse vel perfectionem acquirere : sic enim cibus est necessarius corpori, et gratia animæ. Necessitas autem ex parte agentis, est quædam coactio seu violentatio, quæ voluntati convenire non potest. Necessitas vero ex parte finis, non repugnat voluntati, quando alio modo proprium finem adipisci non potest.1 Item necessitas quæ est ex naturali atque intrinseco principio, sicut hominem esse risibilem, voluntati non repugnat, sed necessario competit. Nam sicut se habet principium in speculativis, ita se habet finis in operabilibus. Ideoque, ut intellectus naturaliter ac necessario consentit primis principiis, sic voluntas naturaliter et de necessitate inclinatur ad ultimum finem, qui est beatitudo, quam omnis homo naturaliter appetit secundum communem rationem beatitudinis, scilicet prout est quodam optimum bonum, ut quartodecimo de Trinitate Augustinus fatetur. Et hic appetitus immobiliter voluntati adhæret, et ex eo omnes aliæ affectiones humanæ descendunt: quia ut dictum est, omnis motus ab immobili quodam principio fluit.
Præterea, sicut intellectus non de necessitate consentit omnibus propositionibus, videlicet contingentibus, quæ non deducuntur ex primis principiis per rationem demonstrativam; sic voluntas de necessitate non appetit quælibet particularia bona, præsertim sine quibus ultimus finis valet acquiri. Ea quoque sine quibus adipisci non potest, non necessario cupit voluntas in statu præsenti: quia nec ultimo fini seu beatitudini de necessitate adhæret secundum specialem rationem, videlicet ut in Deo consistit. Beati vero qui divinam essentiam cernunt, Deo de necessitate adhærent, et illa necessario appetunt quæ inseparabilem connexionem ad Deum habent.
Insuper, dignitas potentiarum ex dignitate objectorum accipitur, et quo objectum potentiæ absolutius fuerit atque simplicius, eo potentia est præstantior. Objectum autem voluntatis est bonum in quantum appetibile. Objectum autem intellectus est esse seu verum, quod simplicius est bono. Et ideo intellectus simpliciter loquendo, id est secundum se, est dignior voluntate. Et ergo Philosophus decimo Ethicorum, ponit intellectum esse altissimam animæ intellectivæ potentiam. Verumtamen, secundum quid, id est per comparationem ad aliud, voluntas est intellectu præstantior, in quantum objectum voluntatis in altioribus invenitur quam intellectus objectum: quemadmodum visus, qui simpliciter dignior est auditu, secundum quid ignobilior esse potest auditu, in quantum sonus reperitur in digniori ente quam color; licet absolute loquendo, color sit perfectior atque simplicior sono. Nunc autem frequenter prætactum est, quod appetitus perficitur per motum et unionem sui ad rem; intellectus vero perficitur per unionem rei ad ipsum, prout intelligibile in intellectu exsistit. Dum objectum voluntatis est dignius anima, habens videlicet dignius esse in se quam in voluntate, tunc voluntas intellectui eminet. Dum autem tale objectum est inferius anima, tunc intellectus voluntatem excedit. Idcirco est melior amor Dei quam cognitio ejus; cognitio vero temporalium rerum melior est quam amor earum. Simpliciter tamen intellectus voluntatem in dignitate transcendit: nam simpliciter et secundum naturæ ordinem prior est ea, quemadmodum movens prius est mobili et agens patienti: quoniam intellectus movet et incitat voluntatem ad agendum, præsertim quoniam bonum intellectum est voluntatis objectum.
Præterea aliquid dicitur aliud movere dupliciter, scilicet: in genere causæ finalis, ut finis movet efficientem; alio modo, in genere causæ efficientis, ut impellens vel alterans impulsum alteratumque movet. Primo ergo modo intellectus movet voluntatem, cujus objectum est bonum intellectum, quod movet voluntatem ut finis. Secundo modo voluntas movet intellectum et omnes alias animæ vires, secundum Anselmum in libro de Similitudinibus. Potentia namque quæ est circa finem universalem, movet potentias quarum objecta sunt particulares fines. Objectum autem voluntatis est bonum vel finis in communi. Objecta vero inferiorum animæ virium solum respiciunt quædam bona sibi proprie convenientia particularesque fines : quemadmodum visus colorem, auditus sonum, intellectus veritatis notitiam. Voluntas igitur movet omnes alias animæ vires ad proprios actus, præter naturales vegetativæ partis potentias, quæ nostro non subduntur arbitrio.
Adhuc autem, potentia quæ objectum sub communi ratione concernit, non diversificatur propter particulares rationes sub formali ratione contentas : non enim diversificatur visus propter distinctionem albi vel nigri aut rubei. Objectum vero voluntatis est bonum, vel finis universaliter sumptus : non ergo dividitur in concupiscibilem vel irascibilem, ut appetitus sensitivus, cujus objectum non universale est adeo, sed determinatum, videlicet bonum sensibile : quod dividi potest per se in arduum, ad quod pertinet appetitus irascibilis ; et conveniens ac connaturale, ad quod concupiscibilis pertinet. Voluntas tamen dici potest irascibilis, non ex impetu passionis, sed judicio rationis, qua vult malum impugnare ; sic quoque vocatur voluntas concupiscibilis, propter desiderium boni. Et ita potest intelligi, quod caritas sit in concupiscibili, spes in irascibili : non quasi in diversis potentiis, sed in una voluntate, quæ ordinem habet ad actus prædictos.
Footnotes
-
Quæstio 82. ↩
Chapter 114 of 761