Articulus 115
1. An homo sit liberi arbitrii. 2. Quid sit liberum arbitrium. 3. Utrum sit potentia cognoscitiva vel appetitiva. 4. Et an sit idem quod voluntas.
- RERUM denique quædam operantur sine judicio, ut inanimata. Quædam agunt cum judicio, sed non libero, magis autem naturali : quemadmodum ovis cernens lupum mox judicat esse fugiendum.
Sed hoc judicium non est ex prævia collatione, sed ex naturali instinctu : unde nec liberum dicitur. Homo autem agit ex judicio, quia rationem rei cognoscit; et libere, quia per rationis collationem de aliquo judicat, sicque in utramque partem ferri potest. Quod ergo ait Apostolus, Non enim quod volo bonum hoc facio, etc.1, ideo dictum est, quia arbitrium liberum ad bene agendum non sufficit, nisi moveatur a Deo. Propter quod iterum dicit : Non volentis est, neque currentis, sed Dei miserentis. Item libertati non derogat neque repugnat quod moveatur a Deo : Deus enim unumquodque movet secundum propriæ naturæ dispositionem ac speciem; et sic agit in voluntate secundum voluntatis naturam. Deus quoque non aufert rebus quod ipsis naturaliter competit, sed perficit illud. Idcirco, quamvis Deus operatur in nobis velle et posse pro bona voluntate;2 et quod in Proverbiis scriptum est, Cor regis in manu Dei est, et quocumque voluerit vertet illud : non impedit quin actiones voluntatis voluntariæ maneant et liberæ sint. Deus enim est prima causa non semper proxima.
Præterea liberum arbitrium non est habitus.3 Si enim est habitus, erit habitus naturalis, quum omnibus hominibus naturaliter insit. Non est autem habitus naturalis : nam habitus naturalis est respectu eorum ad quæ naturaliter inclinamur, vel de necessitate assentimus : sicut de intellectu, qui est habitus primorum principiorum in speculativis, de synderesi quoque, quæ est habitus primorum principiorum in operabilibus, dictum est. Hoc vero est contra rationem liberi arbitrii, quod ad aliquid per modum naturæ vel ex necessitate feratur. Rursus, habitus sunt per quos bene vel male habemus nos ad passiones vel actus, secundum Philosophum secundo Ethicorum : quemadmodum intellectus bene se habet per scientiam ad considerandum, et per temperantiam appetitus sensitivus bene se habet ad concupiscendum.4 Habitus ergo si est virtuosus, non inclinat nisi ad bonum; si est vitiosus, inclinat ad malum. Liberum autem arbitrium indifferenter se habet ad bene vel male eligendum: non ergo est habitus. Quia tamen potentia consuevit significari per actum, sicut etiam per actum cognoscitur; ideo interdum liberum arbitrium dicitur esse liberum judicium. Quod demum Bernardus ait, Liberum arbitrium est habitus animi liber sui, non est intelligendum de habitu proprie sumpto, qui contra potentiam dividitur; sed sumitur ibi habitus pro habitudine, secundum quam aliquis se aliquo modo habet ad actum. Sic quoque facultas non nominat potestatem habitualem, sed potentialem, dum dicitur: Liberum arbitrium est facultas voluntatis et rationis.
Insuper, electio est proprium liberi arbitrii: ideo enim liberi nominamur arbitrii, quoniam possumus unum accipere, aliudque repudiare. Ad electionem autem aliquid concurrit ex parte intellectus, videlicet consilium quo dijudicatur quid sit alteri præferendum, et aliquid ex parte voluntatis, puta acceptatio unius præ alio. Propterea, sexto Ethicorum Philosophus relinquit sub dubio, an electio principalius pertineat ad intellectum vel voluntatem: potius tamen videtur sentire, tertio Ethicorum, quod ad voluntatem spectet. Est enim electio eorum quæ sunt ad finem: quæ utique habent rationem boni utilis. Bonum autem utile continetur sub bono, quod est appetitus objectum. Idcirco electio ad appetitum pertinet, liberumque arbitrium est appetitiva potentia.
Porro, sicut se habet intellectus ad rationem, sic se habet voluntas ad vim electivam seu liberum arbitrium. Ostensum est autem, quod intellectus et ratio sint una potentia, sed sortiuntur nomina diversa propter diversos ejusdem potentiæ actus. Dicitur namque intellectus, in quantum aliquid simpliciter apprehendit; ratio autem, in quantum per collationem atque discursum cognoscit. Similiter appetitus intellectivus, in quantum aliquid simpliciter appetit, voluntas vocatur. Velle enim nominat simplicem rei appetitum: quod maxime competit fini, qui propter se ipsum appetitur. Eligere vero est aliquid propter aliud consequendum appetere: et ob hunc actum, vis appetitiva intellectualis seu voluntas dicitur liberum arbitrium. Unde tertio libro Damascenus dicit liberum arbitrium nihil esse aliud a voluntate. Ex quo patet, quod θελησις, quæ vocatur voluntas, et βούλησις, quæ est liberum arbitrium, non diversificantur, nisi propter actus distinctos.
Footnotes
Chapter 115 of 761