Articulus 116
Utrum anima cognoscat corpora per intellectum. 2. An cognoscat ea per species aliquas. 3. An cognoscat omnia per species naturaliter inditas. 4. Et an species rerum in animam effluant a formis separatis.
ANTIQUI autem philosophi, qui sensum supergredi non valebant, nulla putabant incorporalia entia.1 Et quoniam corpora sunt in continua mutatione et fluxu, dixerunt hominem nihil posse certitudinaliter scire vel scientifice noscere. Quibus superveniens Plato, asseruit nos posse aliquid de rebus vere atque demonstrative cognoscere. Sed quia opinabatur rem eo modo esse in intellectu sicut in se ipsa, quasi cognitio fieret non secundum modum cognoscentis, sed cogniti; posuit formas seu species corporalium rerum per se immaterialiter subsistentes, quas vocavit ideas: de quibus dixit esse omnem scientiam, definitionem, ac demonstrationem. Sed secundum hoc, nulla esset cognitio de motu atque materia: sicque naturalis Philosophia periret, omnisque demonstratio per causas materiales et agentes. Dicendum ergo, quod cognitio sit secundum modum potentiæ cognoscentis : nam albedo alio modo est in oculo quam in pariete. Similiter species corporum sunt in intellectu secundum naturam et modum intellectus, videlicet immaterialiter et intelligibiliter. Unumquodque enim recipitur in alio secundum capacitatem recipientis : et sic intellectus corpora certitudinaliter universaliterque cognoscit.
Porro antiqui philosophi, qui inter sensum et intellectum distinguere nesciebant, et omnia esse corporalia asserebant, dixerunt animam omnia intelligere per propriam essentiam. Et quia ponebant simile cognosci a simili, opinati sunt animam esse compositam ex omnibus rebus, vel habere naturam corpoream et materialem cunctis communem : et hoc ideo, quia putabant rem eodem modo esse in cognoscente sicut in se ipsa consistit : quod nunc ostensum est esse erroneum. Anima ergo cognoscitiva est corporum seu corporalium rerum, per species intelligibiles earum quas intellectus agens a phantasmatibus abstrahit, intellectusque possibilis immaterialiter recipit. Nam quod est in aliquo, est in eo secundum modum ejus in quo est.
Insuper, forma est operationis principium. Sicut ergo se habet anima ad cognitionem, vel sensitivam, vel intellectivam; ita se habet ad formas seu species sensibiles, vel intelligibiles. Videmus autem, quod anima interdum est solum in potentia sentiendi et intelligendi, quandoque autem in actu. Sequitur ergo, quod species rerum non sint sibi naturaliter inditæ, sed acquisitæ per sensum et studium, aut simili modo : anima enim exit de potentia in actum, secundum quod species cognoscibilium recipit. Unde, secundum Philosophum tertio de Anima, intellectus est tanquam tabula rasa, nondum depicta. Verumtamen, quia contingit aliquid impediri ne operetur per formam quam habet, sicut grave sursum detentum impeditur ne moveatur deorsum, dixit Plato intellectum humanum naturaliter esse plenum omnibus intelligibilibus formis, sed non posse semper actualiter considerare, propter mutationes in corpore. Hoc autem inconvenienter dictum apparet. Eorum enim quæ naturaliter scimus, nullus obliviscitur : ut quod omne totum est majus sua parte. Si ergo scientia esset nobis naturaliter indita, non esset possibile in tantum oblivisci scientiæ, quod ignoraremus nos habere scientiam rerum. Item videmus, quod deficiente aliquo sensu a principio, deficit scientia rerum quæ tali sensu percipiuntur : quemadmodum cæcus natus nihil cognoscit de natura coloris. Ex quo certissime constat, quod nostra intellectualis cognitio a sensu inchoatur atque dependet.
At vero, sicut nunc sæpe prætactum est, Plato ponebat sensibilium formas immaterialiter per se subsistentes, per quarum naturalem participationem materia corporalium rerum sortiretur esse naturale atque specificum, intellectus vero humanus per earum intellectualem participationem sortiretur esse intellectivum in actu : sic quod formæ impressæ materiæ essent naturales participationes separatarum idealiumque formarum, formæ autem intellectui influxæ ac inditæ essent intelligibiles participationes earum. Sed quoniam hanc positionem Aristoteles copiose destruxit, Avicenna Peripateticus hanc opinionem reliquit, dixitque intelligibiles species in intellectum nostrum profluere ab intelligentia ultima : sic quod intellectus noster per conversionem sui ad eam, fiat in actu, recipiendo intelligibiles formas ab ea. Sed hac positione concessa, non videtur ratio cur anima rationalis corpori uniatur : imo unio ejus ad corpus naturalem ac propriam ejus operationem, videlicet intellectualem, potius impediret quam adjuvaret. Si enim non recipit species intelligibiles a sensu, sed ab intelligentia, corpus sibi necessarium non est : imo nec utile, quia talem influxum sæpius impedit. Nec sufficit ut dicatur corpori uniri quatenus per species rerum a sensu perceptas excitetur ad convertendum se ad intelligentiam. Nam excitatio talis non esset necessaria nisi propter præviam oblivionem vel cessationem ab actu intelligendi : quæ non contingeret nisi ex unione ad corpus, sicut Platonici posuerunt. Rursus, si anima per sensus excitatur ut se ad intelligentiam convertat, tunc posset ea quoque cognoscere quorum per sensus non recipit species. Nam aliquo modo ad hoc excitari posset. æternis. Secundo, sicut in cognitionis principio : ut si dicamus nos omnia videre in sole, eo quod sol sit principium per cujus emicationem videntur cuncta quæ videntur. Et sic in præsenti omnia cognoscuntur a nobis in rationibus æternis. Lumen enim intellectuale mentis humanæ est participatio quædam luminis increati, in quo sunt rationes æternæ, quemadmodum in Psalmo dicitur : Multi dicunt, Quis ostendit nobis bona ?2 Cui quæstioni respondens Propheta : Signatum est, inquit, super nos lumen vultus tui, Domine. Per signationem enim hujus lucis super mentem rationalem, omnia nobis quæ intelligimus demonstrantur; sed non nisi mediantibus speciebus rerum a sensu acceptis, sicut probatum est : quæ sunt propriæ rerum similitudines intellectui inhærentes, et proxima cognoscendi principia. Sic igitur patet, qualiter intelligi debeat quod asserit Augustinus, omnia a nobis per rationes æternas cognosci.
Footnotes
Chapter 116 of 761