Articulus 117
An anima cuncta intelligat per rationes æternas. 2. An cognitionem intellectualem a sensu recipiat. 3. An intelligendo semper se convertat ad phantasmata.1 4. Et an impediatur in actu intelligendi per impedimentum sensitivarum potentiarum.
UT insuper secundo de Doctrina christiana ait Augustinus, ea quæ philosophi nostræ fidei consona atque accommoda dixerunt, a nostris retinenda sunt; quæ autem fidei contrariantur, velut superstitiosa figmenta spernenda sunt. Unde et ipse Augustinus, qui documentis Platonicorum erat imbutus, ea retinuit, post conversionem ad fidem, quæ in illis vera et fidei consona comperit; cetera vero in melius commutavit. Posuit autem Plato formas rerum ideales extra mentem divinam subsistere, et per earum intelligibilem participationem intellectum nostrum rerum speciebus informari. Quod quia fidei dissonat, posuit Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum, loco harum formarum, exemplares rerum rationes seu ideas in mente divina consistere, secundum quas omnia formantur et cognoscuntur. Potest autem aliquid cognosci in aliquo dupliciter. Primo, sicut in propria imagine : ut homo videt illa in speculo, quorum similitudines in ipso resultant. Et sic Beati qui omnia vident in Verbo, cognoscunt cuncta in rationibus
Præterea Democritus posuit intellectum cognoscere per receptionem formarum a rebus : quam receptionem asseruit fieri per defluxionem a rebus. Nam omnem actionem dixit fieri per ingressum atomorum. Plato autem ponebat species rerum intelligibiles omnino esse ab extra, ut dictum est. Imo, quia asseruit sensum per se agere et vim spiritualem esse, corporalia autem in spiritualia non posse imprimere, posuit sensum non posse immutari a sensibilibus, sed organum ejus : ex cujus immutatione anima excitatur quodammodo, quatenus sensibilium species in sensu formaret. Quam positionem Augustinus duodecimo super Genesim ad litteram tangit, dum ait : Corpus non sentit; sed anima quo vivit, nuntio utitur ad formandum in se ipsa quod extrinsecus nuntiatur. — Aristoteles vero inter has opiniones mediam viam elegit, dixitque sensum immediate a sensibilibus immutari, quum sit virtus conjuncta atque organica; intellectum vero, quum sit immaterialis potentia, non posse sufficienter actuari vel formari a corporalibus rebus (nam corporeum non agit in incorporeum, eo quod agens sit honorabilius passo); sed dixit requiri intellectum agentem, cujus illustratione abstraheretur a phantasmatibus species intelligibilis immaterialis. Unde, secundum eum, cognitio intellectualis a sensu exordium habet atque dependet; nec tamen omnino causatur ex cognitione sensitiva, sed exigitur lumen intellectus agentis. Sensitiva vero notitia est quasi causa materialis intellectualis cognitionis. Et secundum hunc modum pie possunt intelligi aliqua verba Augustini, quibus dictis Platonis conformari videtur.
Denique impossibile est in statu præsenti aliquid ab intellectu cognosci, nisi per conversionem sui ad phantasmata. Cujus duo sunt signa : Primum, quia læso seu impedito organo virtutis imaginativæ, ut in phreneticis, vel memorativæ, ut in lethargicis, impeditur homo ab actu intelligendi eorum quæ ante cognovit. Aliud signum est : experimur enim, quia dum volumus intelligere aliquid, formamus in nobis phantasmata, tanquam exemplaria quædam, in quibus conspiciamus quæ intelligere volumus. Propter quod proponimus nobis vel aliis quædam exempla, ex quibus possint formari phantasmata horum quæ intelligere volumus. Objectum enim intellectus possibilis est quidditas rei materialis, de cujus ratione est ut in individuo aliquo exsistat : quemadmodum de ratione naturæ equi est, quod in hoc equo exsistat. Propter quod talis natura complete ac vere agnosci non potest, nisi intelligatur ut in quodam particulari exsistens. Particulare autem apprehendimus per sensum et imaginationem. Ideoque, ad hoc quod intellectus noster suum objectum cognoscat, requiritur quod se ad phantasmata convertat, quasi speculetur naturam universalem in particulari exsistentem. Incorporalia vero, quorum non sunt phantasmata, cognoscimus per comparationem ad ea quorum habemus phantasmata, sive removendo, sive ponendo.
Adhuc autem, ex istis innotescere potest, quod judicium atque perfecta intellectus notitia impediantur per ligamentum vel indispositionem sensitivarum potentiarum. Res namque perfecte cognosci non potest, nisi proprietates ejus sciantur. Proprietates autem corporalium rerum non percipiuntur per sensus, per quos generationes, corruptiones et motus rerum patescunt, et particularia in quibus illa inveniuntur. Res enim non plene cognoscitur, nisi omnia quæ ad ipsam spectant, sciantur. — Advertendum vero, quod sensus ligantur in dormientibus propter vapores : et ergo secundum varietatem vaporum, sensus diversimode ligantur. Dum enim sunt multi vapores, ligantur non solum sensus, sed imaginatio quoque, ita ut nulla phantasmata appareant : ut dum quis post multum cibum et potum dormire incipit. Quum vero motus vaporum paululum est remissior, apparent phantasmata, sed distorta ac inordinata : ut in febricitantibus fieri solet. Dum autem vapores moderatius ascendunt, apparent ordinata phantasmata : ut in fine dormitionis atque in sobriis hominibus accidere solet, in his etiam qui fortem imaginationem habent. Si autem motus vaporum sit modicus, non tantum solvitur imaginatio, sed etiam sensus communis ex parte : ita ut dormiens interdum inter res et similitudines rerum discernat, et de visis in vigilia judicet. Semper tamen permanet sensus partim ligatus : propter quod semper in aliquo fallitur. Unde per modum quo sensus et imaginatio in dormiente solvuntur, ipsum quoque intellectus seu rationis judicium liberum redditur : et ideo qui in dormiendo syllogizant, dum excitantur, semper advertunt se in aliquo defecisse. Idcirco duodecimo super Genesim ad litteram asserit Augustinus, quod ea quæ dormiendo contra justos mores contingunt, non imputantur in culpam.
Footnotes
-
Ibid. 7. ↩
Chapter 117 of 761