Skip to the text

Articulus 118

1. Utrum intellectus noster cognoscat per abstractionem a phantasmatibus. 2. Et quo modo species a phantasmatibus abstractæ ad intellectum se habeant.

  1. PORRO inter virtutem sensitivam, quæ est virtus organica et particularium cognoscitiva, et inter intellectum angelicum, qui nec utitur organo neque organicus est, cujus objectum est forma separata, intellectus humanus est medius.1 Unde proprium ejus est, formam in materia exsistentem cognoscere, eo quod sit virtus animæ, quæ est corporis forma; non tamen prout forma in individuali materia est, quia non est virtus materialis, ut sensus. Forma autem sensibilium rerum non est realiter nisi in individuali materia: ideoque eam communiter intelligere, scilicet non prout est in determinata materia, non contingit nisi abstrahendo formam ab individuali materia. Et quoniam phantasmata repræsentant rem materialem singulariter seu individualiter, idcirco dicitur intellectus a phantasmatibus speciem intelligibilem abstrahere, non per modum compositionis vel divisionis, ut dicat formam non esse in determinata materia, sed per modum simplicis considerationis, considerando unum sine consideratione alterius. Hoc namque fieri potest, quando unum non est de ratione alterius. Materia autem individualis, et circumstantiæ seu appendiciæ materiales, non sunt de ratione formæ seu naturæ specificæ vel communis: quamvis materia sensibilis in communi sit de ratione naturalium rerum. Cujus tamen oppositum aliqui tenent.

  2. At vero aliqui posuerunt, quod intellectus non intelligit nisi propriam passionem, seu intelligibilem speciem, et similiter sensus: et sic species intelligibilis esset id quod intelligitur, non quo aliquid intelligitur. Hæc autem opinio falsa est. Nam de illo quod intelligitur est scientia. Si ergo id quod intelligitur est species rei, non res, scientia non erit de rebus extra animam, sed solum de similitudinibus rerum. Dicendum ergo, quod omnis actionis, tam immanentis quam emanantis, principium est aliqua forma. In actione autem immanente, forma qua agens operatur, est similitudo objecti: quemadmodum in actione emanante, forma quæ in agente est, fit similitudo ejus in quod actio tendit, ut in calefactione. Intelligere autem et videre, sunt actiones in agente manentes: ideoque forma intelligibilis, per quam intellectus cognoscit, forma quoque visibilis, per quam visus videt, non sunt ipsæ res quæ intelliguntur aut videntur, sed sunt principium quo res ipsa, videlicet objectum, extra animam apprehenditur intellectu vel sensu. Verumtamen, quoniam intellectus ratione suæ simplicitatis reflectitur supra se ipsum, ideo secundario intelligit proprium actum, speciem quoque per quam cognoscit: sicque species intelligibilis secundario est id quod intelligitur.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 85. ↩

Chapter 118 of 761