Articulus 119
1. An intellectus noster primo cognoscat universaliora. 2. An plura possit simul intelligere. 3. An intelligat componendo et dividendo.
DENIQUE, sensus est singularium, intellectus vero universalium. Quoniam ergo intellectualis cognitio a sensibus inchoatur, quoad hoc necesse est prius cognosci singularia quam universalia, quum universalia a singularibus abstrahantur. Sed quoniam tam intellectus quam sensus procedunt de potentia in actum, ideo prius habent operationem imperfectam quam perfectam. Cognitio autem est operatio eorum. Dum enim habetur de re certa distinctio atque cognitio, tunc cognitio est perfecta. Imperfecta est autem, dum res non cognoscitur nisi in communi, et quasi confuse. Prius ergo intellectus cognoscit rem in communi et imperfecte, quam distincte itemque perfecte: similiter sensus. Et ideo universaliora prius cognosci dicuntur.
Amplius autem, possibile est plura simul habitualiter scire; sed non contingit plura simul in actu intelligere in quantum sunt plura. Plura tamen simul intelligi possunt in quantum sunt unum, id est, in quantum una specie repræsentantur. Non est enim possibile intellectum simul in actu pluribus speciebus intelligibilibus informari. Nam omnes tales species unius sunt generis, utpote intellectivæ partis perfectiones, quamvis objecta sint diversorum generum. Idem autem subjectum simul informari non potest pluribus formis unius generis ac diversarum specierum, quemadmodum idem subjectum simul esse non potest diversis coloribus coloratum, vel pluribus figuratum figuris.
At vero, quoniam intellectus nostri cognitio primo imperfecta est, indiget intellectus componendo atque dividendo veritatem rerum cognoscere. Primo enim simplici quodam intuitu apprehendit quidditatem rei; deinde, componendo et dividendo, id est affirmando atque negando, inquirit proprietates rerum et accidentia atque circumstantias, unum alteri per compositionem adscribendo, vel auferendo per divisionem: ex quorum compositione ac divisione argumentatur atque discurrit.
Chapter 119 of 761