Articulus 120
An intellectus possit esse falsus. 2. An unus eamdem rem melius cognoscat quam alter. 3. Et an intellectus per prius cognoscat divisibilia quam indivisibilia.
QUEMADMODUM insuper Aristoteles docet, sicut sensus non fallitur circa proprium objectum per se, sic intellectus non decipitur circa proprii objecti cognitionem. Sensus enim et intellectus per se ordinantur ad propria objecta: quæ autem sunt per se, semper eodem modo se habent. Sicut igitur visus circa apprehensionem coloris non fallitur, nisi per accidens; sic nec intellectus circa cognitionem quidditatis sensibilium rerum decipitur, nisi per accidens, scilicet componendo vel dividendo, seu aliquid de alio affirmando vel negando, aut etiam ratiocinando et concludendo. Decipitur autem sensus circa proprium objectum per accidens, propter organi indispositionem: ut in febricitantibus, quorum gustus dulcia judicat amara, eo quod lingua sit humoribus amaris infecta. Circa sensibilia vero communia sensus decipitur, scilicet circa judicium magnitudinis, figuræ, vel quietis rei sensibilis: sicut dum judicat solem esse pedalem, cujus moles terram excedit. Circa sensibilia quoque per accidens frequentius fallitur, ut dum judicat mel esse fel, propter similitudinem coloris. Sic ergo intellectus circa notitiam simplicem sui objecti non fallitur. Propter quod libro LXXXIII
C Quæstionum Augustinus dicit: Omnis qui fallitur, id in quo fallitur non intelligit. Et tertio de Anima Aristoteles: Intellectus (inquit) semper est rectus, id est verus.
Denique eamdem rem unus intelligere potest melius quam alter: non ex parte rei intellectæ, quæ si aliter intelligatur quam est, false intelligitur; sed ex parte intelligentis, qui aliquid tanto præ alio perfectius meliusque intelligit, quanto melioris ingenii est, vel propter meliorem corporis complexionem (quemadmodum molles carne apti sunt mente), vel propter meliorem interiorum sensuum dispositionem, quibus intellectus intelligendo eget ac utitur.
Insuper, secundum Philosophum de Anima, indivisibile tripliciter dicitur. Primo, quia actu divisum non est, quamvis dividi possit, sicut continuum integrum. Secundo, dicitur indivisibile secundum speciem, ut species specialissima, scilicet homo, leo, formica. Et hæc duo indivisibilia prius intelliguntur quam partes eo rum, seu divisibilia in quæ dividuntur. Prius enim intelligitur totum quam partes, et species quam individua, secundum præhabita. Tertio, indivisibile dicitur quod omnino dividi nequit, ut punctus et unitas: et tale indivisibile per posterius noscitur, videlicet per privationem divisibilis, ut tertio de Anima dicitur. Punctus namque describitur per negationem divisibilitatis, dum dicitur: Punctus est, cujus pars non est.
Chapter 120 of 761