Articulus 121
An intellectus humanus cognoscat singularia. 2. An cognoscat infinita. 3. An cognoscat contingentia. 4. An etiam noscat futura.
NUNC palam ostensum est, quomodo intellectus abstrahendo speciem intelligibilem a phantasmatibus intelligat naturam communem, non tamen nisi convertendo se ad ipsa phantasmata.1 Dum autem convertit se ad aliquod determinatum phantasma, in quantum est similitudo particularis rei, tunc dicitur singulare et individuum intelligere. Itaque intellectus humanus primo atque directe cognoscit universalia; singularia autem sensibilia indirecte cognoscit, videlicet per reflexionem ad phantasma et sensum.
Amplius, quum quidditas rei materialis sit intellectus nostri objectum, eo modo possumus infinita cognoscere, quomodo in rebus materialibus infinitum inveniri potest. Non est autem in rebus materialibus aliquid actu infinitum, sed in potentia solum, secundum quod unum alii succedit: sicque possumus infinita cognoscere. Nam intellectus non potest tanta intelligere, quin plura intelligere possit. Non autem potest intelligere infinita in actu. Infinitum enim est, cujus quantitatem accipientibus semper est aliquid extra accipere: et sic infinitum non potest actu intelligi, nisi omnes partes ipsius numerarentur: quod fieri nequit. Neque potest cognosci in habitu. Nam sicut habitus generatur ex actu, sic habitualis cognitio ex actuali procedit. Nunc autem ostensum est, quod infinitum actu intelligi nequeat. Unde primo Physicorum habetur, quod infinitum, in quantum hujusmodi, est ignotum.
Adhuc autem, nihil est adeo contingens, quin aliquid necessitatis contineat. Quamvis enim Petrum sedere sit contingens, tamen sedere ad quiescere vel situm esse necessariam habitudinem habet: unde si Petrus sedet, necesse est eum sic situatum esse aut quiescere. Contingentia ergo dupliciter considerantur: Primo in quantum sunt contingentia, id est aliter et aliter se habere potentia. Et sic non intelliguntur nisi per reflexionem ad sensum ac indirecte: sic enim non inveniuntur nisi in singularibus. Secundo modo, considerantur contingentia secundum universales ipsorum rationes, prout videlicet aliquid necessitatis sortiuntur: sicque directe intelligi possunt et sciri, quemadmodum casus atque fortuna.
Conformiter, de cognitione futurorum distinguendum est. Rationes enim futurorum scibiles sunt, sed non ipsa futura in quantum hujusmodi. Sciendum tamen, quod aliquid potest cognosci dupliciter, scilicet: In se ipso: et sic futura cognoscuntur a solo Deo, cui sunt universa præsentia. Alio modo dicitur res cognosci in sua causa: et sic futura cognosci possunt in suis causis, eo modo quo in illis virtualiter sunt et consequuntur ex ipsis. Quæ ergo de necessitate ex causis sequuntur semper, certitudinaliter possunt præsciri, ut solis eclipsis. Quæ autem oriuntur ex causis non semper sed frequenter, non certitudinaliter sed conjecturaliter præsciuntur. — Advertendum tamen, quod quando anima alienatur a sensibus, quædam futura cognoscere potest: quemadmodum in dormientibus patet atque phreneticis. Unde duodecimo Confessionum Augustinus dicit, quod anima habet vim quamdam qua ex sua natura queat futura2 cognoscere, dum a corpore sensibusque retrahitur, et ad se ipsam revertitur. Hoc autem fieri potest per ministerium angelorum, et etiam per operationem dæmonum: quorum industria formantur in interiori sensu phantasmata ad futurorum notitiam disponentia. Item, naturali modo hoc fieri potest, per impressionem cœlestium corporum: quæ multos producunt effectus in inferioribus istis: propter quod ex eorum influxione formari possunt in imaginatione quædam phantasmata futurorum eventuum signa. Et hæc magis percipiuntur in somno, quia tunc anima a sensibus retracta separatis substantiis est propinquior. Noctes quoque quietiores sunt et magis silentes, et in ipsis motus sensitivi et inquietudines animæ magis quiescunt. Idcirco bruta animalia impressionem cœlestium corporum magis recipiunt quam homo. Nam quia nil habent super virtutem phantasticam, phantasia eorum sequitur impressionem cœlestem, et sic quædam futura cognoscunt: quemadmodum corviculæ crociando, pluviam mox futuram designant. Phantasia quippe eorum quietior est phantasia humana.
Footnotes
Chapter 121 of 761