Skip to the text

Articulus 122

  1. An anima intelligat se ipsam per suam essentiam. 2. An etiam cognoscat habitus suos, 3. et actus, 4. ac motus voluntatis.

  2. MODO deductum est, quod intellectus humanus est primo ut tabula indepicta ac nuda.1 Est enim solum in potentia ad species rerum atque notitiam. Nihil autem cognoscitur nisi secundum quod est in actu: eadem enim sunt principia essendi et cognoscendi. Sicut ergo anima rationalis fit in actu intelligendi, non per se, sed per adeptionem specierum a rebus; sic non cognoscit se ipsam per suam essentiam, sed per proprium actum, dupliciter: nam ex hoc quod percipit se intelligere, advertit se intellectualis naturæ esse, et propriæ naturæ cognitionem scrutatur; secundo, quia ex actu intelligendi unusquisque experiri potest se animam intellectivam habere. Itaque quod ait Augustinus, Mens se ipsam cognoscit per se quoniam incorporea est, ideo dixit, quia in sua natura habet per quod ad propriam cognitionem pervenire potest.

  3. Porro habitus inter actum et potentiam medium est, et quantum ab actu distat, tantum per se ipsum cognosci non valet. Unde et habitus per proprium actum cognoscitur: ut quum homo ex operatione habitus percipit se habitum actus habere, vel dum naturam habitus ex suo actu inquirit.

  4. Porro in Deo idem est intellectus et intelligere: et sic eo ipso quo Deus intelligit suam essentiam, intelligit suum actum. In angelo autem non sunt idem essentia et actio; sed tamen essentia est intellectus objectum. Intelligit enim se angelus per suam essentiam, sicut ostensum est: et ergo uno atque eodem actu angelus intelligit suam essentiam et proprium actum. Nam intelligere propriam essentiam, est propria suæ naturæ perfectio; uno vero actu intelligitur res cum sua perfectione. Intellectus autem humanus nec est suum intelligere, neque intelligit se per suam essentiam. Unde proprium actum intelligit secundario per reflexionem supra se ipsum; nec est inconveniens si aliquo actu intelligat actum priorem, quia non intelligit tot, quin semper plura intelligere queat.

  5. Adhuc autem, sicut appetitus naturalis est inclinatio consequens formam naturalem, sic appetitus intellectualis, qui vocatur voluntas, consequitur formam per intellectum apprehensam. Inclinatio autem voluntatis fit intellectualiter, et ab intellectu dependet, et in ipso est sicut in activo principio. Patet ergo, quod intellectus actum voluntatis cognoscit. Percipit enim homo se velle: ex quo procedit ad inquirendum naturam voluntatis, et actuum atque habituum ejus.

Footnotes

  1. Quæstio 87. ↩

Chapter 122 of 761