Articulus 123
An anima rationalis possit in præsenti statu cognoscere substantias separatas secundum se ipsas. 2. An ad earum cognitionem pervenire possit per naturalium rerum notitiam. 3. Et an Deus sit primum quod a nobis cognoscitur.
AVERROES autem commentator, tertio de Anima asserit, quod homo in hac vita in fine pertingere valeat ad cognoscendum substantias separatas, per continuationem seu unionem cujusdam substantiæ separatæ nobiscum, quam vocat intellectum agentem:1 qui quum sit substantia separata, naturaliter intelligit separatas substantias. Et ergo quum nobis unitus fuerit, intelligeremus et nos per eum substantias separatas, quemadmodum modo per intellectum possibilem materialia intelligimus. Prædictus autem intellectus agens, secundum eum, comparatur ad intellecta speculata quæ cognoscimus, sicut principale agens ad instrumentale, et ut actus ad potentiam. Simul autem recipitur in re perfectibile et perfectio ejus seu actus: quemadmodum oculus simul recipit visibile in actu et lumen. Ergo, quo intellectus plura intellecta speculata cognoverit, eo ad perfectam unionem cum intellectu agente aptior atque propinquior erit. Quumque omnia speculabilia cognoverimus, intellectus agens perfecte continuabitur nobis, et intelligemus per eum immateriales substantias: in quo ponit Averroes felicitatem hominis summam ac ultimam.
Hæc autem stare non possunt. Si enim intellectus agens est substantia separata, non possumus per eum formaliter intelligere: id enim quo formaliter aliquid agit, est forma vel actus ejus inhærens: eadem enim sunt principia agendi et essendi. Item, omnia intellecta speculata non sufficienter repræsentant essentiam substantiæ separatæ. Rursus, non est possibile omnia illa speculabilia in præsenti cognoscere. Quis enim omnium materialium species cognoscere poterit? Non ergo prædicto modo copulari potest nobis intellectus agens. Item, secundum hanc positionem, pauci vel nulli naturalem felicitatem acquirere possent. Ex his ergo et ante probatis, patet quod non possumus in præsenti vita naturam et speciem substantiarum separatarum cognoscere. Unde Sapientiæ nono dicitur:2 Quæ in cœlis sunt, quis investigabit?
Amplius, ut refert Averroes, Avempote dixit intellectum humanum posse cognoscere substantias separatas in præsenti, abstrahendo quidditates sensibilium rerum ab omni materia et appendenciis ejus, atque abstractive eas sumendo:3 sic enim similes erunt essentiis substantiarum separatarum. Itaque, secundum Avempote, possunt intelligi substantiæ separatæ a nobis per cognitionem materialium rerum. Hæc autem opinio vera esset, si substantiæ separatæ essent ideæ et species materialium rerum. Si vero cum Aristotele ponantur omnino alterius rationis atque naturæ a substantiis corporalibus, non sequitur quod ex sensibilibus possent cognosci, nisi in communi et imperfecte, videlicet secundum genus: et sic describi possunt et per remotionem sensibilium sciri; non autem essentialiter definiri, quia earum ultimatas differentias scire non possumus.
Præterea ex his palam est, quod Deus non est primum quod a nobis cognoscitur, quum ipse sit incomprehensibilior intelligentiis quæ dicuntur separatæ substantiæ. Primo autem cognoscimus quidditates sensibilium rerum: sicque ex visibilibus cognitis, ad invisibilium cognitionem assurgimus. Quia tamen nostra intellectualis cognitio est ex naturali lumine humanæ rationis, vel alio dono lucis divinæ, idcirco Augustinus dicit nos omnia in luce primæ veritatis cognoscere: non quod lucem Dei videamus (Deum enim nemo vidit unquam);4 sed quod lumen naturale sive gratuitum sit quædam impressio ac participatio luminis increati divini.
Footnotes
Chapter 123 of 761