Articulus 124
Utrum anima a corpore separata intelligere possit. 2. An intelligat substantias separatas. 3. An cognoscat omnia naturalia. 4. An cognoscat singularia.
HABET insuper ex præinductis difficultatem, qualiter anima a corpore separata intelligere possit.1 Nempe si manens in corpore nihil queat cognoscere, nisi per conversionem ad phantasmata, non videtur modus qualiter sine corpore intelligere valeat: maxime si corpori uniri et ad phantasmata converti, animæ naturale dicatur. Advertendum ergo, quod modus operandi sequitur modum essendi. Quia ergo anima separata habet alium modum essendi quam conjuncta, habet etiam alium modum agendi seu intelligendi: ita ut possit ea intelligere quæ sunt simpliciter intelligibilia, quemadmodum separatæ substantiæ. Et sic a corpore separari, et sine phantasmate intelligere, est sibi præter naturam, quia corpori uniri et cum phantasmate operari, est ei connaturale. Verumtamen ille modus intelligendi extra corpus et sine phantasmate, tam debiliter ac incomplete competit animæ, si extra corpus crearetur, quod naturalius atque perfectius ei fuit uniri cum corpore, et per conversionem ad formas sensibiles operari. Formæ enim intelligibiles a divino intellectu in mentes angelicas descendentes, tanto simplicius et fortius ac clarius recipiuntur, quo ipse intellectus creatus Deo vicinior est, et altioris naturæ; quanto autem substantiæ separatæ, quas angelos appellamus, amplius a divinæ naturæ perfectione occumbunt, tanto iste influxus specierum intelligibilium debilius et particularius et divisibilius in ipsis recipitur. Quoniam ergo anima rationalis est in ordine substantiarum intellectualium infima, non erat capax talis influxionis seu participationis intelligibilium specierum, nisi valde indeterminate atque confuse. Propter quod corpori naturaliter copulatur, quatenus per ministerium sensuum distinctam rerum cognitionem sortiatur. — Anima ergo separata, intelligit per species conservatas in intellectu possibili, et etiam per species ex irradiatione divini luminis participatas; vel solum per species desuper sic influxas, ut animæ puerorum defunctorum. Deus namque est auctor et dator, non tantum luminis gratuiti, sed etiam naturalis.
Insuper, secundum Augustinum nono de Trinitate, anima incorporearum rerum notitiam per se ipsam acquirit. Quemadmodum autem in corpore manens non intelligit, nisi convertendo se ad phantasmata; sic separata a corpore intelligit, convertendo se ad ea quæ sunt per se intelligibilia. Unde et se ipsam intelligit. Est autem commune omni substantiæ separatæ, ut intelligat id quod est supra se, id quoque quod infra se est, secundum modum suæ substantiæ, id est secundum modum quo intelligibile in ipsa est. Modus autem animæ separatæ inferior est modo angelicæ naturæ, sed conformis aliis animabus separatis: ideo anima separata alias animas separatas perfecte cognoscit. Substantias vero separatas non cognoscit perfecte, loquendo de naturali cognitione: intelligit enim eas per similitudines divinitus impressas, quæ non repræsentant perfecte eorum naturas quorum sunt similitudines: quia non recipiuntur in anima nisi secundum capacitatem ipsius.
Amplius autem, ex eadem consideratione innotescit, quod anima separata non cognoscit omnia naturalia perfecte atque distincte, quemadmodum angelus; sed in communi et confuse, loquendo semper de naturali cognitione. Natura enim animæ imperfectior est natura angelica, nec valet recipere species rerum in tali vigore, quali recipiuntur ab angelis: non ergo habet naturalium cognitionem certam ac propriam, sed confusam, itemque communem.
Præterea, sicut probatum est, anima in statu præsenti non intelligit singularia directe, sed indirecte, seu per reflexionem ad phantasmata. Sed sic non potest singularia post separationem cognoscere. Restat ergo, ut ea cognoscat per influentiam specierum intelligibilium a Deo : secundum quam angeli singularia noscunt. Sed angeli, propter naturæ suæ dignitatem, tales species tam eminenter recipiunt, ut per eas omnia naturalia perfecte cognoscant, singularia quoque sub speciebus contenta intelligere possint. Anima vero separata per hujuscemodi species non potest intelligere singularia omnia, sed illa dumtaxat ad quæ aliquo modo determinatur, vel per præcedentem cognitionem vel præviam affectionem, seu per naturalem aut divinam ordinationem. thios ait Apostolus, Scientia destruetur, non est intelligendum de habitu scientiali, sed actu.2
Advertendum ergo, quod eo modo quo manet habitus in anima separata, manet etiam actus. Ex quo sequitur, quod actus habituum acquisitorum manent in anima separata quantum ad substantiam, secundum quod eadem intelligit tunc quæ nunc; non autem manent quantum ad modum intelligendi: non enim cognoscit post separationem per conversionem ad phantasmata ut nunc, sed per modum præexplanatum.
Amplius autem, quum anima separata operationes virium sensitivarum non servet, nec per abstractionem a sensibilibus formis intelligat: sequitur, quod localis distantia cognitionem ejus impedire non possit. Verumtamen quædam dicta Augustini videntur oppositum insinuare. Sed talia ab Augustino sunt posita, vel secundum positiones Platonicorum, qui asserebant intellectus creatos habere corpora aeria naturaliter sibi unita; vel certe talia ponit recitando, non affirmando.
Præterea modo præhabitum est, quod animæ separatæ ignorant particularia quæ in præsenti aguntur, nisi propter specialem habitudinem ad ea quæ in præsenti sunt, scilicet propter præviam cognitionem vel affectum, etc. Sicut ergo conversatione in præsenti viventium; sic cognitio harum sejuncta est ab eorum notitia quæ fiunt in præsenti: et sic animæ separatæ ignorant quæ in præsenti aguntur. Hanc autem rationem assignat Gregorius, duodecimo Moralium; et Augustinus consentire videtur in libro de Cura pro mortuis. Verumtamen Augustinus et Gregorius in quibusdam discordant. Dicit enim Gregorius, quod de animabus beatis nullo modo sentiendum est, quod ea quæ foris aguntur ignorent. Augustinus autem in libro de Cura pro mortuis ait, quod mortui non sciunt quid agatur in præsen-
Footnotes
Chapter 124 of 761