Articulus 125
An habitus scientiæ acquisitæ maneant in anima separata. 2. An actus habituum in anima separata maneant. 3. An localis distantia cognitionem animæ separatæ impediat. 4. Et an cognoscat quæ hic aguntur.
SCIENTIA insuper essentialiter quidem in intellectu est, quamvis a sensu sumat exordium, et ipsa phantasmata ad quæ intellectus convertitur, in inferioribus sensibus sint. Ipse autem intellectus, nec est virtus materialis neque organica, sed immortalis atque perpetua, sicut ostensum est: idcirco habitus qui essentialiter ei inhærent, non corrumpuntur per separationem a corpore, sed essentialiter manent in anima separata. Modus tamen utendi habitibus alius est. Nam alio modo cognoscit anima post separationem a corpore per habitum scientiæ, quam in corpore, sicut deductum est. Potest autem scientia animæ, dum in corpore manet, corrumpi dupliciter, scilicet per oblivionem, et argumentationem ad contrarium: quorum nullum in anima separata obtinet locum. Quod ergo ad Corinti, vel quid filii eorum hic agunt : quem-admodum ostendit Glossa super illud Isaiæ, Abraham nescivit nos.1 Et confirmat hoc Augustinus per id quod quarto Regum Josiæ promittitur, quod moriturus esset antequam mala populo suo ventura cognosceret; item, quod mater sua defuncta eum non visitavit, quæ tamen non est putanda crudelior facta post mortem ex vita beata. Sed ista Augustinus dubitando inducit, quia præmittit : Ut volet quis accipiat ea quæ dicam. — Ideoque sententiæ Gregorii magis credendum videtur, videlicet quod animæ Beatorum omnia quæ hic præsentialiter fiunt vel sunt, noscant. Sed quoniam divinæ justitiæ sunt perfecte conjunctæ, non contristantur neque de negotiis vivorum se ingerunt, nisi prout divinæ justitiæ dispositio exigit. Possunt tamen curam habere de eis qui hic vivunt, qualitercumque dicatur. Nam statum hic viventium scire possunt, vel per angelos, vel Deo revelante, vel per animas hinc decedentes. Verumtamen advertendum, quod in apparitionibus quibus mortui apparere creduntur, non semper animæ defunctorum, sed angeli vel dæmones in earum forma quandoque apparent, etiam ignorantibus animabus, ut ait Augustinus in libro prædicto. De Samuele autem dici potest, quod Sauli apparuit per revelationem divinam, juxta illud Ecclesiastici : Qui dormivit, notum fecit regi finem vitæ suæ. Vel apparitio illa per dæmones fuit procurata, si auctoritas libri Ecclesiastici non recipiatur : quia liber ille inter canonicas Scripturas a Judæis non ponitur.2
Footnotes
Chapter 125 of 761